back

T. LIVI   LIBRORVM DEPERDITORVM FRAGMENTA


Based on the edition by M.Hertz (1863), with the fragments arranged in the same order as the standard Loeb edition. Fragments of only one or two words have been omitted. The corresponding book number for each fragment is shown in green.


{ The first two fragments were discovered in 1986, on either side of a scrap of parchment, at Naqlun in Egypt. They have been translated with a commentary by C.Gabrielli, "Lucius Postumius Megellus at Gabii: a New Fragment of Livy" (CQ, 2003). }

[1a] {11} . . . [ager et (?) saltus] ingens [ei] erant haut procul Gabiis urbe. Cum Gavios novos exercitus indictus esset ibique centuriati milites essent, cum duobus milibus profectus in agrum suom cons[ul] . . .

[1b] {11} . . . sed reapse negatam eo edicto facturum quoad iniussu suo in provincia maneat, et [si] pergat dicto non parere, se in praesentem habiturum imperium. Fabius, acceptis mandatis . . .

[1] {12?} Ni Pyrrhus, unicus pugnandi artifex, magisque in proelio quam bello bonus.

[2] {13} SERVIUS   Curribus falcatis usos esse maiores, et Livius et Sallustius docent.

[3] {13} Privato nos tenuissemus.

[5] {16} SERVIUS   Sichaeus Sicharbas dictus est; Belus, Didonis pater, Methres; Carthago a Cartha, ut lectum est. Quod invenitur in historia Poenorum et in Livio.

[6] {16} SERVIUS   Carthago est lingua Poenorum nova civitas, ut docet Livius.

[7] {16} SERVIUS   Bitias classis Punicae fuit praefectus, ut docet Livius.

[8] {17} Pridie Nonas, pridie Idus.

[9] {18} CHARISIUS   "Inberbi" autem dicuntur, non "inberbes." Titus Livius autem XVIII inberbes, vulgariter.

[10] {18} VALERIUS MAXIMUS   Serpentis quoque a T. Liuio curiose pariter ac facunde relatae fiat mentio: is enim ait in Africa apud Bagradam flumen tantae magnitudinis [anguem] fuisse, ut Atilii Reguli exercitum usu amnis prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis, conpluribus caudae uoluminibus elisis, cum telorum iactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum tormentis undique petitam silicum crebris et ponderosis uerberibus procubuisse omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Karthagine uisam terribiliorem, atque etiam cruore suo gurgitibus inbutis corporisque iacentis pestifero adflatu uicina regione polluta Romana inde summouisse castra. Adicit beluae corium centum et uiginti pedum in urbem missum.

[11] {19} CENSORINUS   Tertii ludi [saeculares] fueruant, Antiate Livioque auctoribus, P. Claudio Pulchro, C. Iunio Pullo consulibus.

[12] {19} SERVIUS   Nam Romani moris fuit, et in comitiis agendis et in bellis gerendis pullaria captare auguria. Unde est in Livio, quod, cum quidam cupidus belli gerendi a tribunis plebis arceretur, ne iret, pullos iussit adferri. Qui cum missas non ederent fruges, irridens consul augurium ait, Vel bibant; et eos in Tiberim praecipitavit. Inde navibus ad Africam tendens in mari cum omnibus, quos ducebat, extinctus est.

[12a] {20} P.Cloelius patricius primus adversus veterem morem intra septimum cognationis gradum duxit uxorem. Ob hoc M.Rutilius plebeius sponsam sibi praeripi novo exemplo nuptiarum dicens seditionem populi concitavit, adeo ut patres territi in Capitolium perfugerunt.

[13] {49} CENSORINUS   De quartorum ludorum {saecularium} triplex opinio est. Antias enim, et Varro, et Livius relatos esse prodiderunt L. Marcio Censorino, M. Manilio consulibus, post Romam conditam anno sexcentesimo quinto.

[14] {56} Q. Pompeium morbum excusasse ferunt, ne cum interesset deditioni animos Numantinorum irritaret.

[15] {77} See: Plut:Sull_6'10 {Sulla marries Caecilia Metella}.

[15a] {77} See: Suda_S'1337 {Omens during the consulship of Sulla}.

[16] {77} AUGUSTINUS   Sulla certe ipse . . . cum primum ad urbem contra Marium castra movisset, adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Livius, ut custodiri se Postumius haruspex voluerit, capitis supplicium subiturus, nisi ea, quae in animo Sulla haberet, diis iuvantibus implevisset.

[17] {83} AUGUSTINUS   Eversis quippe et incensis omnibus cum oppido simulacris solum Minervae simulacrum sub tanta ruina templi illius, ut scribit Livius, integrum stetisse perhibetur, non ut diceretur 'Di patrii, quorum semper sub numine Troia est' {Verg:Aen_9'247} ad deorum laudem, sed ne diceretur 'Excessere omnes adytis arisque relictis di' {Verg:Aen_2'351} ad eorum defensionem.

[18] {91} [Nocte] tamen insequenti, ipso pervigilante, in eodem loco alia excitata turris prima luce miraculo hostibus fuit. Simul et oppidi turris, quae maximum propugnaculum fuerat, subrutis fundamentis, dehiscere ingentibus rimis, et tum [conflagrare, inmisso faci]um igni, coepit: incendiique simul et ruinae metu territi Contrebienses de muro trepidi refugerunt: et, ut legati mitterentur ad dedendam urbem, ab universa multitudine conclamatum est. Eadem virtus, quae inritantes oppugnaverat, victorem placabiliorem fecit. Obsidibus acceptis, pecuniae modicam exegit summam, armaque omnia ademit. Transfugas liberos vivos ad se adduci iussit: fugitivos, quorum maior multitudo erat, ipsis imperavit, ut interficerent. Iugulatos de muro deiecerunt.

Cum magna iactura militum quatuor et quadraginta diebus Contrebia expugnata, relictoque ibi L. Insteio [cum valido praesidio], ipse ad Hiberum flumen copias adduxit. Ibi hibernaculis secundum oppidum, quod Castra Aelia vocatur, aedificatis, ipse in castris manebat : interdiu conventum sociarum civitatium in oppido agebat. Arma ut fierent pro copiis cuiusque populi, per totam provinciam edixerat: quibus inspectis, referre caetera arma milites iussit, quae aut itineribus crebris, aut oppu[gnationibus et poeliis inutilia] facta erant, novaque viris per centuriones divisit. Equitatum quoque novis instruxit armis: vestimentaque, praeparata ante, divisa, et stipendium datum. Fabros, cura conquisitos, undique exciverat, quibus, officina publica in[stituta, uteretur]; ratione inita, quid in singulos dies effici possit. Itaque omnia simul instrumenta belli parabantur; neque materia artificibus, praeparatis ante omnibus enixo civi[ta]tium [st]udio, nec suo quisque operi artifex deerat.

Convocatis deinde omnium populorum legationibus et civitatium, gratias egit, quod, quae imperata essent in pedestre[s copias, prae]sti[tissent]: quas ipse res [in defendendis sociis], quasque in oppugnandis urbibus hostium gessisset, exposuit, et ad reliqua belli cohortatus est; paucis edoctos, quantum Hispaniae provinciae interesset, suas partes superiores esse. Dimisso deinde conventu, iussisque omnibus [bono animo esse, atque] in civitate[s redi]re suas, principio veris M. Perpernam cum viginti millibus peditum, equitibus mille quingentis, in Hercaonum gentem misit, ad tuendam regionis eius maritimam oram : datis praeceptis, quibus itineribus duceret ad defendendas socias urbes, quas Pompeius oppugnaret, quibusque ipsum agmen Pompeii ex insidiis adgrederetur.

Eodem tempore et ad Herennuleium, qui in iisdem locis erat, litteras misit, et in alteram provinciam ad L. Hirtuleium, praecipiens, quemadmodum bellum administrari vellet: ante omnia, ut ita socias civitates tueretur, ne acie cum Metello dimicaret, cui nec auctoritate nec viribus par esset. Ne ipsi quidem consilium esse ducere [ad]versus Pompeium: neque in aciem descensurum eum credebat. Si traheretur bellum, hosti, cum mare ab tergo, provinciasque omnes in potestate haberet, navibus undique commeatus venturos: ipsi autem, consumptis priore aestate, quaee praeparata fuissent, omnium rerum inopiam fore. Perpennam in maritimam regionem superpositum, ut ea, quae integra adhuc ab hoste sint, tueri posset, et, si qua occasio detur, incautos per tempus agressurum.

Ipse cum suo exercitu in Berones et Autrigones progredi statuit: a quibus saepe per hiemem, cum ab se oppugnarentur Celtiber[ae] urbes imploratam esse opem Pompeii compererat, missosque qui itinera exercitui Romano monstrarent; et [ab] ipsorum equitibus vexatos saepe milites suos, quocumque a castris, per oppugnationem Contrebiae, pabulandi aut frumentandi causa pro[grederentur]. Ausi tum quoque [erant] Arevacos in partes [sollicitare]. Edito [igitur exemplo] belli, consilium se initurum, utrum prius hostem, utram provinciam [petat]: maritimamne oram, ut Pompeium ab Hercaonia et Contestania arceat, utraque socia gente, an ad Metellum et Lusitaniam se convertat.

Haec secum agitans Sertorius praeter Iberum amnem per pacatos agros quietum exercitum sine ullius noxu duxit. Profectus inde in Bursaonum et Cascantinorum et Gracchuritanorum fines, evastatis omnibus, proculcatisque segetibus, ad Calagurim Nasicam, sociorum urbem, venit : transgressusque amnem propinquum urbi, ponte facto, castra posuit. Postero die M. Marium quaestorem in Arevacos et Cerindones misit, ad conscribendos ex iis gentibus milites, frumentumque inde Contrebiam, [quae] Leucada appellatur, comportandum, praeter quam urbem opportunissimus ex Beronibus transitus erat, in quamcunque regionem ducere exercitum statuisset: et C. Insteium, praefectum equitum, Segoviam et in Vaccaeorurn gentem ad equitum conquisitionem misit, iussum, cum equitibus ContrebiŠ sese opperiri. Dimissis iis, ipso profectus, per Vasconum agrum ducto exercitu, in confinio Beronum posuit castra. Postera die cum equitibus praegressus ad itinera exploranda, iusso pedite quadrato agmine sequi, ad Vareiam, validissimam regionis eius urbem, venit. Haud inopinantibus iis noctu advenerat. Undique equitibus et suae gentis et Autric[onum . . .].

[19] {91} FRONTINUS {2.5'31}   Hoc primum proelium inter Sertorium et Pompeium fuit. Decem milia hominum de Pompeii exercitu amissa et omnia impedimenta, Livius auctor est.

[20] {94} SERVIUS   Livius in libro nonagesimo quarto Inarimem in Maeoniae partibus esse dicit, ubi quinquaginta milia terrae [iugera] igni exusta sunt.

[21] {97} FRONTINUS {2.5'34}   Triginta quinque milia armatorum {fugitivorum} eo proelio interfecta cum ipsis ducibus Livius tradit, receptas quinque Romanorum aquilas, signa sex et viginti, multa spolia, inter quae quinque fasces cum securibus.

[22] {98} See: Plut:Luc_28'7 {The victory of Lucullus at Tigranocerta}.

[23] {98} See: Plut:Luc_31'8 {Lucullus defeats Tigranes again}.

[24] {99} SERVIUS   Et primo quidem centum habuit Creta civitates, unde Hecatompolis dicta est; post viginti quattuor; inde, ut dicitur, duas, Gnoson et Hierapidnam. Quamvis Livius plures a Metello expugnatas dicat.

[25] {102} {On the death of Mithridates} Quod cum diluisset.

[26] {102} See: Joseph:AJ_14'66-68 {Pompeius captures Jerusalem}.

[26a] {102} Hierosolymis fanum cuius deorum sit non nominant, neque ullum ibi simulacrum est, neque enim esse dei figuram putant.

[27] {103} SERENUS SAMMONICUS
  Horrendus magis est perimit qui corpora carbo:
  urit hic inclusus, uitalia rumpit apertus.
  Hunc ueteres olim uariis pepulere medellis.
  Tertia namque Titi simul et centesima Livi
  charta docet,
ferro talem candente dolorem
  exactum aut poto raporum semine pulsum;
  ni fieret, dixit, uix septem posse diebus
  uitam produci: tanta est uiolentia morbi.

[29] {105} TACITUS   Formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere.

[30] {105} JORNANDES   Britanniae licet magnitudinem olim nemo, ut refert Livius, circumvectus est, multis tamen data est varia opinio de ea loquendi.

[31] {109} OROSIUS   Roma ipsa etiam, quamuis ad aduentum Domini Iesu Christi perfecto proueheretur imperio, tamen paululum et ipsa in occursu numeri huius offendit. Nam septingentesimo conditionis suae anno quattuordecim uicos eius incertum unde consurgens flamma consumpsit, nec umquam, ut ait Livius, maiore incendio uastata est; adeo, ut post aliquot annos Caesar Augustus ad reparationem eorum, quae tunc exusta erant, magnam uim pecuniae ex aerario publico largitus sit.

[32] {109} OROSIUS   Caesar Rubicone flumine transmeato, mox ut Ariminum uenit, quinque cohortes, quas tunc solas habebat, cum quibus, ut ait Livius, orbem terrarum adortus est, quid facto opus esset, edocuit.

[32a] {109} Nam Athenienses de tanta maritima gloria vix duas naves effecere.

[32b] {109} SCHOL. IN LUCAN.   [Curio], ut ait Livius, Marcum Catonem expulit provincia.

[32c] {109} Et duces sumus in bello inutiles, per quos tibi licuit sine sanguine vincere. Quod Caesari pulchrum est, petimus: quibus armatis pepercisti, deditis consulas.

[32d] {109} Veniant si modo mei sunt.

[33a] {111} Primus hostem percussit nuper pilo sumpto primo Gaius Crastinus.

[34] {111} See: Plut:Caes_47'3 {C.Cornelius foresees the victory of Caesar at Pharsalus}.

[35] {112} SCHOL.GRONOV. IN CIC.   Interea, sicut dixit Livius, oppressus est Tubero et Pansa; fugerunt ad Pompeium, cum quaererentur.

[37] {112} Castra quoque diversis partibus Cassius et Bogud adorti haut multum afuere, quin opera perrumperent.

[38] {112} Quo tempore firmandi regni Bogudis causa exercitum in Africam velociter traicere conatus sit.

[39] {112} Cassius gessisset cum Trebonio bellum, si Bogudem trahere in societatem furoris potuisset.

[39a] {112} {Cornelia speaks to Pompeius} Vicit, Magne, felicitatem tuam mea fortuna. Quid enim ex funesta Crassorum domo recipiebas nisi ut minueretur magnitudo tua?

[40] {112} SCHOL. IN LUCAN.   Legati autem, quos rex miserat, duo fuerunt, quorum unus Dioscorides et alter Serapio. Ex his unus occisus est, ut Titus Livius meminit libro quarto {belli civilis}.

[41] {112} SCHOL. IN LUCAN.   Arsinoe: soror Ptolemaei fuit; hanc Ganymedes quidam spado puellae acceptissimus in castra Achillae perduxit, cuius iussu Achillas occisus est et exercitui praeponitur Ganymedes. Hunc postea Caesar victis Aegyptiis in triumpho duxit, ut meminit Livius in libro quarto civilis belli.

[42] {112} SENECA   Quadringenta milia librorum Alexandriae arserunt; pulcherrimum regiae opulentiae monumentum alius laudaverit, sicut et Livius, qui elegantiae regum curaeque egregium id opus ait fuisse.

[43] {113} Et ipse circa Palpud oram tuebatur.

[43a] {114} PRISCIANUS   'Bogud', nomen barbarum, quod Livius in centesimo quarto decimo declinavit Bogudis.

[45] {114} HIERONYMUS   Titus Livius scribit de Catone: cuius gloriae neque profuit quisquam laudando nec vituperando nocuit, cum utrumque summis praediti fecerint ingeniis. Significat autem M. Ciceronem et C. Caesarem, quorum alter laudes, alter vituperationes supra dicti scripsit viri.

[46] {116} See: Plut:Caes_63'9 {A dream of Calpurnia before the death of her husband Caesar}.

[47] {116} SERVIUS   Malum omen est, quando non fumum, sed flammarum egerit globos; et, ut dicit Livius, tanta flamma ante mortem Caesaris ex Aetna monte defluxit, ut non tantum vicinae urbes, sed etiam Regina civitas adflaretur.

[48] {116} SENECA   Nam quod de Caesare maiori volgo dictatum est et a Tito Livio positum, in incerto esse, utrum illum magis nasci reipublicae profuerit an non nasci, dici etiam de ventis potest.

[49] {118} Adversus interfectores Gai Caesaris ultoribus manum conparans concibat.

[50] {120} Marcus Cicero sub adventum triumvirorum urbe cesserat, pro certo habens, id quod erat, non magis Antonio eripi [se] quam Caesari Cassium et Brutum posse. Primo in Tusculanum fugit, inde transversis itineribus in Formianum, ut ab Caieta navem conscensurus, proficiscitur. Unde aliquoties in altum provectum cum modo venti adversi retulissent, modo ipse iactationem navis, caeco volvente fluctu, pati non posset, taedium tandem eum et fugae et vitae cepit, regressusque ad superiorem villam, quae paulo plus mille passibus a mari abest, 'moriar' inquit 'in patria saepe servata.' Satis constat servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum, ipsum deponi lecticam et quietos pati quod fors iniqua cogeret iussisse. Prominenti ex lectica praebentique inmotam cervicem caput praecisum est. Nec satis stolidae crudelitati militum fuit. Manus quoque, scripsisse in Antonium aliquid exprobrantes, praeciderunt. Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno adversus Antonium quanta nulla umquam humana vox cum admiratione eloquentiae auditus fuerat. Vix attollentes [prae] lacrimis oculos homines intueri trucidata membra [tanti] civis poterant . . . Vixit tres et sexaginta annos, ut, si vis afuisset, ne inmatura quidem mors videri possit: ingenium et operibus et praemiis operum felix; ipse fortunae diu prosperae et in longo tenore felicitatis magnis interim ictus vulneribus, exilio, ruina partium pro quibus steterat, filiae morte, exitu tam tristi atque acerbo, omnium adversorum nihil ut viro dignum erat tulit praeter mortem, quae vere aestimanti minus indigna videri potuit, quod a victore inimico [nil] crudelius passus erat quam quod eiusdem fortunae conpos item fecisset. Si quis tamen virtutibus vitia pensarit, vir magnus ac memorabilis fuit et in cuius laudes exsequendas Cicerone laudatore opus fuerit.

[51] {127} "ACRO"   Quoniam inter Augustum et Antonium reliquiae erant disensionis, Cocceius Nerva, proavus Nervae, qui postea imperavit Romae, mandavit Augusto ut mitteret qui de summa rerum tractaret. Ergo missus est Maecenas cum Agrippa, qui utrumque exercitum in una castra coegerunt. Hoc Livius lib. CXXVII. Intellegendum autem, quod Fonteio misso ab Antonio Augustus Maecenatem et ceteros ad eundem locum miserit.

[52] {127} PORPHYRIO   Dissensione orta inter Caesarem Augustum Antoniumque Cocceius Nerva, avus eius, qui postea imperavit, petit a Caesare, ut aliquem, cum quo de summa rerum tractaret, mitteret Tarracinam. et primum Maecenas, mox et Agrippa adgressi sunt, hique pepigerunt fidem confirmatissimam et in una castra conferri signa utriusque exercitus iusserunt. Hoc et Titus Livius in libro CXXVII refert excepta Fontei Capitonis mentione.

[53] {127} SCHOL.CRUQ. IN HORAT.   Ab Antonio missus fuerat Fonteius Capito legatus, ab Augusto Maecenas intercedente Cocceio Nerva, proavo Nervae imperatoris, qui et Augusto et Antonio gratus erat, cum Agrippa. Ea autem condicione convenerant legati, ut de summa rerum tractarent exortamque dissensionem inter duos hos imperatores componerent; quod et fecerunt, et utrumque exercitum iuxta Brundisium in una castra cum magna laetitia coegerunt, ut refert Livius lib. CXXVII.

[54] {133} PORPHYRIO   Nam et Titus Livius refert illam {Cleopatram}, cum de industria ab Augusto in captivitate indulgentius tractaretur, identidem dicere solitam fuisse οὐ θριαμβεύσομαι , id est non triumphabor ab alio.

[55] {135} APPONIUS   In cuius apparitionis die, quod Epiphania appellatur, Caesar Augustus in spectaculis, sicut Livius narrat, Romano populo nuntiat, regressus a Britannia insula, totum orbem terrarum tam bello quam amicitiis Romano imperio pacis abundantia subditum.

[56] {136} Eodem anno ludos saeculares Caesar ingenti adparatu fecit, quos centesimo quoque anno - is enim terminus saeculi - fieri mos.

  { Unplaced Fragments: }

[57] Vir ingenii magni magis quam boni.

[58] PLINIUS   Equidem profiteor mirari T. Livium, auctorem celeberrimum, in historiarum suarum, quas repetit ab origine urbis, quodam volumine sic orsum: satis iam sibi gloriae quaesitum, et potuisse se desinere, ni animus inquies pasceretur opere.

[59] PLINIUS   T. Livius ac Nepos Cornelius latitudinis {freti Gaditani} tradiderunt minus septem milia passuum, ubi vero plurumum decem milia.

[61] Quisquis es, noster eris.

[68] SERVIUS   Scimus concessum esse scribentibus, ut iteratione prooemii legentium reficiant interdum laborem. Nam et Livius frequenter innovat principia, ut incensa a Gallis urbe et completis consulibus.

[73] SENECA   Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententam {'res secundae mire sunt vitiis obtentui') et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur, obiceret Sallustio. Nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat, quem non timet, et facilius putat posse a se Sallustium vinci, si ante a Thucydide vincatur.

[74] SENECA   Livius de oratoribus, qui verba antiqua et sordida consectantur et orationis obscuritatem severitatem putant, aiebat Miltiadem rhetorem eleganter dixisse: ἐπὶ (?) τὸ δεξιὸν μαίνονται .

[75] QUINTILIANUS   In hoc malum a quibusdam etiam laboratur; neque id novum vitium est, cum iam apud Titum Livium inveniam, fuisse praeceptorem aliquem, qui discipulos obscurare quae dicerent iuberet, Graeco verbo utens σκότισον , unde illa scilicet egregia laudatio: 'tanto melior; ne ego quidem intellexi'.

[77] Legati non impetrata pace retro, unde venerant, domum reversi sunt.

[79] PLINIUS   Alpis in longitudinem deciens centena milia passuum patere a supero mari ad inferum Caelius tradit, Timagenes XXII m.p. deductis, in latitudinem autem Cornelius Nepos C milia, Titus Livius tria milia stadiorum, uterque diversis in locis.

[80] Nihil tam sanctum religione tamque custodia clausum quo penetrare libido nequeat.




CASSIODORI SENATORIS   CHRONICA

In his edition of the fragments, Hertz included the following excerpts from the "Chronica" of Cassiodorus, although their derivation is not explicitly stated. The numbers in red are dates AUC . As above, the numbers in green indicate the books from which the information may have been derived.

[515] {20} C. Manlius {? Mamilius} et Q.Valerius.   His consulibus ludis Romanis primum tragoedia et comoedia a Lucio Livio ad scaenam data.

[524] {20} M. Aemilius et M. Iunius.   His consulibus Hamilcar Hannibalis pater in Hispania bellum Romanis parans occisus est. hic solitus dicere, quattuor filios contra populum Romanum velut catulos [se] educare.

[534] {20} L. Veturius et C. Lutatius.   His consulibus via Flaminia munita et circus factus qui Flaminius appellatur.

[596] {47} M. Aemilius et C. Popillius.   His consulibus metalla in Macedonia instituta.

[601] {47} Q. Fulvius et P. Annius.   Hi primi consules kal. Ianuariis magistratum inierunt propter subitum Celtiberiae bellum.

[619] {56} Ser. Fulvius et Q. Calpurnius.   His consulibus Aemilianus Scipio ob Numantinum bellum cum candidatus non esset, consul creatur.

[632] {61} Cn. Domitius et C. Fannius.   His consulibus C. Sextius oppidum aedificavit, in quo Aquae Sextiae, in Galliis.

[639] {62} M. Metellus et M. Scaurus.   His consulibus L. Metellus et Cn. Domitius censores artem ludicram ex urbe removerunt praeter Latinum tibicinem cum cantore et ludum Atellanum.

[648] {66} Q. Servilius et C. Atilius Serranus.   His consulibus per Servilium Caepionem consulem iudicia equitibus et senatoribus communicata.

[658] {70} Cn. Domitius et C. Cassius.   His consulibus Ptolemaeus Aegypti rex populum Romanum heredem reliquit.

[670] {83} L. Cinna IV et Cn. Papirius II.   His consulibus Asiam in XLIV regiones Sylla distribuit.

[671] {86} L. Scipio et C. Norbanus.   His consulibus Capitolium custodum neglegentia concrematur.

[685] {98} Q. Metellus et Q. Hortensius.   His consulibus a Q. Catulo reparatum dedicatumque Capitolium est.

[693] {103} M. Pupius et M. Valerius.   His consulibus Catilina in agro Pistoriensi a C. Antonio bello peremptus est.

[696] {103} L. Piso et A. Gabinius.   His consulibus Clodii rogatione Cicero in exilium est profectus.

[697] {104} P. Lentulus et Q. Metellus.   His consulibus propter civiles dissensiones per senatus consultum de exilio Cicero revocatur.

[705] {109} L. Lentulus et C. Marcellus.   His consulibus perniciosae in curia conflantur de Pompeio Caesareque discordiae.

[707] {111} Q. Fusius et P. Vaticanus.   His consulibus Caesar Pompeium Pharsalico proelio superavit. Pompeius fugiens in Aegyptum occisus est.

[709] {115} C. Iulius Caesar IV et Fabius Maximus.   His consulibus C. Iulius Caesar per quadriduum triumphavit.

[710] {116} C. Iulius Caesar V et M. Antonius.   His consulibus M. Antonius Lupercalibus sella aurea sedenti Caesari diadema renuenti imposuit atque idibus Martiis Caesar in Pompeia curia occisus est.

[711] {120} C. Pansa et A. Hirtius.   His consulibus Caesar Octavianus, Antonius et Lepidus amicitiae foedus inierunt. M. Cicero Caietae per Popilium militem occisus est annorum LXIII. Caesar Octavianus forum Augustum aedificavit.

[717] {128} M. Agrippa et L. Caninius.   His consulibus lacus Lucrinus in portum conversus est.

[723] {133} C. Caesar II et M. Messala.   His consulibus apud Actium M. Antonius a Caesare superatur.

[724] {133} C. Caesar III et M. Crassus.   His consulibus Nicopolim Caesar construit, ludos Actiacos instituit. Antonius a Caesare proelio peremptus Alexandriae in mausoleo cum Cleopatra reconditur.

[726] {134} C. Caesar V et M. Agrippa II.   His consulibus Parthorum dissensiones per Caesarem sedatae.

[727] {134} C. Caesar VI et M. Agrippa III.   Caesar leges protulit, iudices ordinavit, provincias disposuit et ideo Augustus cognominatus est.

[729] {135} C. Augustus Caesar VIII et M. Silanus.   His consulibus Cantabros, Germanos, Salassos Caesar perdomuit.

[730] {135} C. Augustus Caesar VIIII et C. Norbanus.   His consulibus Astures et Cantabri per Lucium Lamiam perdomiti.

[734] {136} M. Apuleius et P. Silius.   His consulibus aquilas et signa Crassiana de Parthis Caesar recepit.

[735] {136} C. Sentius et Q. Lucretius.   His consulibus Caesari ex provinciis redeunti currus cum corona aurea decretus est, quo ascendere noluit.

[745] {142} Drusus Nero et L. Quintius.   His consulibus apud Lingonum gentem templum Caesari Drusus sacravit.


Attalus' home page   |   19.03.14   |   Any comments?