Based on the edition by E.H.Warmington (1935). Click on the E symbols to go to an English translation of the verses.
I - II - III - IV - V - VI - VII - VIII - IX - X - XI - XII - XIII - XIV - XV - XVI - XVII - XVIII - ??
[1] E
Musae quae pedibus magnum pulsatis Olympum
[2-3] E
Nam populos . . .
. . . Italos res atque poemata nosta cluebunt.
[4] E
. . . somno leni placidoque revinctus
[5] E
. . . visus Homerus adesse poeta
[7-10] E
Ova parire solet genus pennis condecoratum
non animam,
. . . et post inde venit divinitus pullis
ipsa anima
[11-12] E
. . . terraque corpus
quae dedit ipsa capit neque dispendi fact hilum.
[13] E
. . . memini me fiere pavum
[14] E
Lunai portum, est operae, cognoscite, cives.
[15] E
quom veter occubuit Priamus sub Marte Pelasgo,
[16-17] E
Assaraco natus Capys optimus isque pium ex se
Anchisen generat.
[18-19] E
Doctusque Anchisa, Venus quem pulcherruma dium
fari donavit, divinum pectus habere.
[20] E
transnavit cita per teneras caliginis auras
[21] E
Constitit inde loci propter sos dia dearum
[22-23] E
. . . face vero
quod tecum precibus pater orat.
[24] E
Est locus, Hesperiam quam mortales perhibebant.
[25] E
quam prisci casci populi tenuere Latini
[27-28] E
. . . Saturno
quem Caelus genuit
[29] E
quom saevo obsidio magnus Titanus premebat
[30] E
quos homines quondam Laurentis terra recepit
[31] E
Olli respondit rex Albai Longai
[32-48] E
Excita cum tremulis anus attulit artubus lumen,
talia commemorat lacrimans, exterrita somno:
'Eurudica prognata pater quam noster amavit,
vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
et ripas raptare locosque novos: ita sola
postilla germana soror, errare videbar
tardaque vestigare et quaerere te, neque posse
corde capessere: semita nulla pedem stabilibat.
Exin compellare pater me voce videtur
his verbis: "o gnata, tibi sunt ante ferendae
aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet."
Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
quamquam multa manus ad caeli caerula templa
tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit.'
[49-50] E
Te nunc sancta precor Venus, te genetrix patris nostri
ut me de caelo visas cognata parumper,
[51] E
Teque pater Tiberine tuo cum flumine sancto
[52] E
Ilia dia nepos, quas aerumnas tetulisti
[53-4] E
. . . cetera quos peperisti
ne cures
[55] E
Haec ecfatus, ibique latrones dicta facessunt
[56] E
. . . at Ilia reddita nuptum
[57] E
. . . cenacula maxima caeli
[59] E
qui caelum versat stellis fulgentibus aptum
[60-61] E
Iuno Vesta Minerva Ceres Diana Venus Mars
Mercurius Iovis Neptunus Vulcanus Apollo
[62] E
Respondit Iuno Saturnia sancta dearum
[63-4] E
Unus erit quem tu tolles in caerula caeli
templa.
[65] E
. . . destituunt rivos camposque remanant
[66-9] E
. . . loca claudi
. . . factum est . . . {Tiberis}
. . . postquam
constituit sese flavius qui est omnibus princeps
. . . cui succidit Ilia
[70] E
fici dulciferae lactantes ubere toto
[71] E
. . . lupus femina feta repente
[72-4] E
Indotuetur ibi lupus femina, conspicit omnis:
hinc campum celeri passu permensa parumper
coniicit in silvam sese.
[75-6] E
. . . pars ludicre saxa
iactant, inter se licitantur
[77] E
Occiduntur ubi potitur ratus Romulus praedam
[78] E
Accipe daque fidem foedusque feri bene firmum
[79] E
quom superum lumen nox intempesta teneret
[80-100] E
Curantes magna cum cura tum cupientes
regni dant operam simul auspicio augurioque.
. . . [in monte] . . .
. . . Remus auspicio se devovet atque secundam
solus avem servat. At Romulus pulcher in alto
quaerit Aventino, servat genus altivolantum.
Certabant urbem Romam Remoramne vocarent.
Omnibus cura viris uter esset induperator.
expectant vel uti, consul cum mittere signum
volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,
quam mox emittat pictis e faucibus currus:
sic expectabat populus atque ora tenebat
rebus, utri magni victoria sit data regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis.
Exin candida se radiis dedit icta foras lux;
et simul ex alto longe pulcherruma praepes
laeva volavit avis: simul aureus exoritur sol.
Cedunt de caelo ter quattor corpora sancta
avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
auspicio regni stabilita scamna locumque.
[101] E
Iuppiter, ut muro fretus magis quamde manus vi!
[102-3] E
Nec pol homo quisquam faciet inpune animatus
hoc nec tu; nam mi calido dabis sanguine poenas.
[104] E
Ast hic quem nunc tu tam torviter increpuisti
[105] E
Astu non vi sum summam servare decet rem
[106] E
nam vi depugnare sues stolidi soliti sunt
[107] E
conque fricati oleo lentati adque arma parati
[108] E
[virgines;] nam sibi quisque domi Romanus habet sas
[109] E
O Tite, tute, Tati, tibi tanta, tyranne, tulisti!
[110] E
Aeternum seritote diem concorditer ambo
[111] E
Nerienem Mavortis et Herem
[112-3] E
quod mihi reique fidei regno vobisque, quirites,
se fortunatim feliciter ac bene vortat.
[114-5] E
Romulus in caelo cum dis genitalibus aevum
degit.
[116] E
Teque quirine pater veneror Horamque quirini
[117-121] E
. . . simul inter
sese sic memorant, 'O Romule, Romule die,
qualem te patriae custodem di genuerunt!
O pater o genitor o sanguen dis oriundum!
Tu produxisti nos intra luminis oras.
[122] E
Et simul effugit speres ita funditus nostras . . .
[123] E
Et qui se sperat Romae regnare quadratae?
[124] E
Olli respondit suavis sonus Egeriai
[125-6] E
Mensas constituit idemque ancilia
. . . libaque, fictores, Argeos, et tutulatos
[127-9] E
Volturnalem Palatualem Furinalem
Floralemque Falacrem et Pomonalem fecit
hic idem
[130] E
Si quid me fuerit humanitus, ut teneatis
[131] E
Ingens cura mis cum concordibus aequiperare
[132] E
Hic occasus datus est: at Horatius inclutus saltu . . .
[133] E
Adnuit sese mecum decernere ferro
[134] E
ferro se caedi quam dictis his toleraret
[135] E
quamde tuas omnes legiones ac populares
[136] E
At sese, sum quae dederat in luminis oras,
[137] E
qui ferro minitere atque in te ningulus . . .
[138] E
Haec inter se totum egere diem tuditantes
[139] E
. . . Mettoeoque Fufetioeo
[140] E
tractatus per aequora campi
[141-2] E
Volturus in silvis miserum mandebat homonem.
Heu! quam crudeli condebat membra sepulcro!
[143] E
At tuba terribili sonitu taratantara dixit
[144] E
isque dies postquam Ancus Marcius regna recepit
[145] E
et Tiberis flumen vomit in mare salsum
[146-7] E
Ostia munita est: idem loca navibus celsis
munda facit nautisque mari quaesentibus vitam
[148] E
Isdem campus habet textrinum navibus longis
[150] E
Olim de caelo laevum dedit inclutus signum
[151-2] E
et densis aquila pennis obnixa volabat
vento quem perhibent Graium genus aera lingua
[153] E
. . . ab laeva rite probatum
[154] E
Postquam lumina sis oculis bonus Ancus reliquit
[155] E
Tarquinio dedit imperium simul et sola regni
[156] E
Circum sos quae sunt magnae gentes opulentae
[157] E
Exin Tarquinium bona femina lavit et unxit
[158] E
Prodinunt famuli: tum candida lumina lucent
[159] E
Hac noctu filo pendebit Etruria tota
[160-61] E
Postquam defessi sunt stare et spargere sese
hastis ansatis, concurrunt undique telis
[162] E
Caelum prospexit stellis fulgentibus aptum
[163] E
Inde sibi memorat unum superesse laborem
[164] E
Romani scalis summa nituntur opum vi
[165] E
. . . Volsculus perdidit Anxur
[166] E
nonis Iunis soli luna obstitit et nox
[167] E
Inicit inritatus: tenet occasus, iuvat res
[168] E
ansatas mittunt de turribus
[169] E
Cogebant hostes lacrumantes ut misererent
[170] E
Bellum aequis manibus nox intempesta diremit
[171] E
quod per amoenam urbem leni fluit agmine flumen
[172] E
nomine Burrus uti memorant a stirpe supremo
[173] E
quis potis ingentis oras evolvere belli?
[174-6] E
Aio te Aeacida Romanos vincere posse.
. . . stolidum genus Aeacidarum
bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes
[177] E
et melior navis quam quae stlataria portat
[178] E
Navus repertus homo, Graio patre Graius homo, rex
[179] E
Intus in occulto mussabat
[180] E
Balantum pecudes quatit; omnes arma requirunt
[181-5] E
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt.
Percellunt magnas quercus, exciditur ilex,
fraxinus frangitur atque abies consternitur alta,
pinus proceras pervortunt; omne sonabat
arbustum fremitu silvai frondosai.
[186-93] E
Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis
nec cauponantes bellum sed belligerantes,
ferro non auro vitam cernamus utrique;
vosne velit an me regnare, era quidve ferat Fors,
virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum:
quorum virtuti belli fortuna pepercit,
eorundem libertati me parcere certum est.
Dono, ducite, doque volentibus cum magnis dis.
[194-5] E
quo vobis mentes rectae quae stare solebant
ante hac, dementes sese flexere viai?
[196] E
Sed, quid ego hic animo lamentor?
[197] E
Orator sine pace redit regique refert rem
[198-9] E
aut animo superant atque aspera prima . . .
. . . fera belli spernunt . . .
[200-2] E
. . . Divi hoc audite parumper:
ut pro Romano populo prognariter armis
certando prudens animam de corpore mitto.
[203] E
Iumen[ta . . . ] scitus agaso
[204] E
Explorant Numidae, totam quatit ungula terram
[205] E
Vertitur interea caelum cum ingentibus signis
[206] E
Ut primum tenebris abiectis indalbabat
[207-8] E
Tum cum corde suo divum pater atque hominum rex
effatur
[209] E
quem nemo ferro potuit superare nec auro
[210-27] E
Haece locutus vocat quocum bene saepe libenter
mensam sermonesque suos rerumque suarum
comiter impertit, magnam cum lassus diei
partem fuisset de summis rebus regundis,
consilio indu foro lato sanctoque senatu;
cui res audacter magnas parvasque iocumque
eloqueretur sed cura, malaque et bona dictu
evomeret si qui vellet tutoque locaret;
quocum multa volup ac gaudia clamque palamque,
ingenium cui nulla malum sententia suadet
ut faceret facinus levis aut malus; doctus fidelis
suavis homo facundus, suo contentus, beatus,
scitus, secunda loquens in tempore, commodus verbum
paucum, multa tenens antiqua, sepulta vetustas
quae facit, et mores veteresque novosque, tenens res
multorum veterum, leges divumque hominumque,
prudenter qui dicta loquive tacereve posset.
Hunc inter pugnas Servilius sic compellat.
[228] E
quianam dictis nostris sententia flexa est?
[229-30] E
nec quisquam sophiam sapientia quae perhibetur
in somnis vidit prius quam sam discere coepit
[231-2] E
. . . scripsere alii rem
versibus
[232-4] E
. . . quos olim Fauni vatesque canebant,
quom neque Musarum scopulos . . .
. . . nec dicti studiosus quisquam erat ante hunc
[236] E
. . . Poenos Sarra oriundos
[237] E
Poeni suos soliti dis sacrificare puellos
[238] E
Appius indixit Karthaginiensibus bellum
[239-40] E
. . . longique cupressi
stant rectis foliis et amaro corpore buxum
[242-3] E
. . . Legio aggreditur Romana ruinas;
mox auferre domos, populi rumore secundo
[244] E
Dum censent terrere minis, hortantur ibi sos
[245-6] E
Poste recumbite vestraque pectora pellite tonsis
. . .
Pone petunt, exim referunt ad pectora tonsas
[247] E
Alter nare cupit, alter pugnare paratust
[248] E
Mulserat huc navim conpulsam fluctibus pontus
[249] E
Illyrii restant sicis sybinisque fodentes
[250] E
Deducunt habiles gladios filo gracilento
[251-2] E
qua Galli furtim noctu summa arcis adorti
moenia concubia vigilesque repente cruentant
[253] E
Non semper vestra evertit; nunc Iuppiter hac stat
[254] E
Fortibus est fortuna viris data
[255] E
Sulphureas posuit spiramina Naris ad undas
[256-7] E
Denique vi magna quadrupes eques atque elephanti
proiciunt sese
[258-9] E
. . . Postquam Discordia taetra
belli ferratos postes portasque refregit
[260-1] E
corpore tartarino prognata paluda virago,
cui par imber et ignis spiritus et gravis terra
[262-8] E
[ proeliis promulgatis ]
pellitur e medio sapientia, vi geritur res,
spernitur orator bonus, horridus miles amatur;
haud doctis dictis certantes, sed maledictis
miscent inter sese inimicitiam agitantes;
non ex iure manu consertum, sed magis ferro
rem repetunt, regnumque petunt, vadunt solida vi.
[269] E
. . . Poenos Didone oriundos
[271] E
qualis consiliis quantumque potesset in armis
[272-3]
. . . at non sic duplex fuit hostis
Aeacida Burrus
[275] E
Certare abnueo; metuo legionibus labem
[276-7] E
Hostem qui feriet mihi erit Karthaginiensis,
quisquis erit; quoiatis siet . . .
[278] E
amplius exaugere obstipo lumine solis
[279] E
iamque fere pulvis ad caeli vasta videtur
[280] E
Densantur campis horrentia tela virorum
[281] E
Hastati spargunt hastas; fit ferreus imber
[282] E
His pernas succidit iniqua superbia Poeni
[283] E
Consequitur; summo sonitu quatit ungula terram
[284-6] E
Multa dies in bello conficit unus . . .
et rursus multae fortunae forte recumbunt;
haudquaquam quemquam semper fortuna secuta est
[287] E
quintus pater quartum fit consul
[288] E
Ob Romam noctu legiones ducere coepit
[289] E
De muris rem gerit Opscus
[290] E
Summus ibi capitur meddix, occiditur alter
[291] E
Tibia Musarum pangit melos
[292] E
Optima caelicolum, Saturnia, magna dearum
[293] E
Romanis Iuno coepit placata favere
[294] E
Nunc hostes vino domiti somnoque sepulti
[295] E
Ast occasus ubi tempusve audere repressit
[296] E
Livius inde redit magno mactatus triumpho
[297-9] E
. . . tonsam ante tenentes
parerent, observarent, portisculus signum
quom dare coepisset
[300-5] E
Additur orator Cornelius suaviloquenti
ore, Cethegus Marcus, Tuditano collega,
Marci filius
. . . is dictust ollis popularibus olim,
qui tum vivebant homines atque aevum agitabant,
'Flos delibatus populi suadaeque medulla.'
[306] E
Africa terribili tremit horrida terra tumultu
[307] E
Viri validis cum viribus luctant
[310-11] E
Cyclopis venter velut olim turserat alte
carnibus humanis distentus
[312] E
praeda exercitus undat
[313-14] E
. . . Mortalem summum Fortuna repente
reddidit e summo regno famul ut famul oltimus esset.
[315] E
Sed quid ego haec memoro? dictum factumque facit frux
[316] E
. . . Poeni stipendia pendunt
[317] E
lychnorum lumina bis sex
[318-19] E
Rastros dentiferos capsit causa poliendi
. . . agri
[320-21] E
libertatemque, ut perpetuassit
quaeque axim
[322-3] E
Insece Musa manu Romanorum induperator
quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.
[325] E
Graecia Sulpicio sorti data, Gallia Cottae
[326] E
Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus
[327-9] E
O Tite si quid ego adiuvero curamve levasso,
quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,
ecquid erit praemi ?
[330-1] E
Ille vir haud magna cum re, set plenus fidei,
. . .
sollicitari te Tite sic noctesque diesque
[332] E
Hinc nox processit stellis ardentibus apta
[333-5] E
Aspectabat virtutem legionis suai,
expectans si mussaret quae denique pausa
pugnandi fieret aut duri finis laboris.
[336] E
. . . horitatur . . . induperator
[337-8] E
Insignita fere tum milia militum octo
duxit delectos, bellum tolerare potentes
[339-41] E
[342] E
[343-4] E
[345] E
[346] E
[347-8] E
[349-50] E
[351] E
[352] E
[353] E
[354-5] E
[356] E
[357] E
[358] E
[360-2] E
[363-5] E
[366-8] E
[369] E
[370] E
[371] E
[372-3] E
[374] E
[375-6] E
[378-9] E
[380] E
[381-2] E
[383] E
[384] E
[385-6] E
[387] E
[388-9] E
[390] E
[391] E
[392] E
[393-4] E
[395] E
[396] E
[397] E
[398] E
[399] E
[400] E
[401-2] E
[403-4] E
[405] E
[406] E
[407] E
[408] E
[409-16] E
[417] E
[418] E
[419-20]
[421] E
[422] E
[423] E
[424] E
[425-6] E
[427] E
[429] E
[430-32] E
[433] E
[434-5] E
[436-8] E
[441] E
[442] E
[443-4]
[445] E
[446] E
[447] E
[448] E
[449] E
[450-51] E
[452-3] E
[454] E
[455] E
[456] E
[457] E
[458-9] E
[460] E
[461] E
[462] E
[463] E
[464-6] E
[467] E
[468-9] E
[470] E
[471-2] E
[473] E
[474] E
[475] E
[476] E
[477] E
[478] E
[479] E
[480] E
[481-2] E
[483] E
[484] E
[485] E
[486] E
[487] E
[488] E
[489] E
[490] E
[491] E
[492] E
[493] E
[494] E
[495] E
[498] E
[499-500] E
[501-2] E
[504-5] E
[506] E
[507-8] E
[509] E
[511] E
[513] E
[514-15] E
[516] E
[517-21] E
[522] E
[524] E
[525] E
[526-8] E
[529] E
[530] E
[531] E
[532] E
[533] E
[534-5] E
[537] E
[538] E
[539] E
[540] E
[541] E
[542] E
[544] E
[545] E
[546] E
[547-8] E
[549] E
[550] E
[551] E
[552] E
[553] E
[554] E
[555] E
[556] E
[557] E
[558] E
[559] E
[560] E
[562] E
[563] E
[565] E
Attalus' home page
| 19.11.14
|
Any comments?
Veluti si quando vinclis venatica velox
apta solet si forte
sensit, voce sua nictit ululatque ibi acute
pinsunt terram genibus
Aegro corde (?) comis
. . . passis late palmis pater
Regni versatam iam summovere columnam
LIBER XI
quippe solent reges omnes in rebus secundis
Contendunt Graecos, Graios memorare solent sos
. . . lingua longos per (?) . . .
quae neque Dardaniis campis potuere perire,
nec cum capta capi, nec cum combusta cremari.
alte delata petrisque ingentibus tecta
et simul erubuit ceu lacte et purpura mixta
pendent peniculamenta unum ad quemque pediclum
'malo cruce,' fatur, 'uti des,
Iuppiter!'
Tum clipei resonunt et ferri stridit acumen
missaque per pectus dum transit striderat hasta
Hispane non Romane memoretis loqui me
LIBER XII
Unus homo nobis cunctando restituit rem.
Noenum rumores ponebat ante salutem;
ergo postque magisque viri nunc gloria claret.
Omnes mortales victores, cordibus imis
laetantes, vino curatos somnus repente
in campo passim mollissimus perculit acris
LIBER XIII
Hannibal audaci cum pectore de me hortatur
ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor
suasorem summum et studiosum robore belli
Isque Hellesponto pontem contendit in alto
satin vates verant aetate in agunda?
Matronae moeros complent spectare faventes
LIBER XIV
Verrunt extemplo placidum mare marmore flavo;
caeruleum spumat sale conferta rate pulsum
Labitur uncta carina, volat super impetus undas
quom procul aspiciunt hostes accedere ventis
navibus velivolis
Nunc est ille dies quom gloria maxima sese
nobis ostendat, si vivimus sive morimur.
Horrescit telis exercitus asper utrimque
Infit: 'O cives, quae me fortuna fero sic
contudit indignum bello confecit acerbo!'
Omnes occisi, obcensique in nocte serena
LIBER XV
Malos defindunt, fiunt tabulata falaeque
Occumbunt multi letum ferroque lapique
aut intra muros aut extra praecipe casu
Arcus subspiciunt mortalibus quae perhibentur
Sicuti fortis equus spatio qui saepe supremo
vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit
LIBER XVI
quippe vetusta virum non est satis bella moveri?
post aetate pigret sufferre laborem
postremo longinqua dies confecerit aetas . . .
Reges per regnum statuasque sepulcraque quaerunt;
aedificant nomen, summa nituntur opum vi
Aestatem autumnus sequitur, post acer hiems it
Primus senex bradys in regimen belloque peritus
quos ubi rex Epulo spexit de cautibus celsis
montibus obstipis obstantibus, unde oritur nox
Si luci si nox si mox si iam data sit frux
Nox quando mediis signis praecincta volabit
. . . interea fax
occidit Oceanumque rubra tractim obruit aethra
Hic insidiantes vigilant, partim requiescunt
contecti gladiis, sub scutis ore faventes
Navorum imperium servare est induperantum
quo res sapsa loco sese ostentatque iubetque
Spero, si speres quicquam prodesse potis sunt,
Non in sperando cupide rem prodere summam
Undique conveniunt vel ut imber tela tribuno:
configunt parmam, tinnit hastilibus umbo
aerato sonitu galeae: sed nec pote quisquam
undique nitendo corpus discerpere ferro.
semper obundantes hastas frangitque quatitque:
totum sudor habet corpus multumque laborat,
nec respirandi fit copia: praepete ferro
Histri tela manu iacientes sollicitabant.
concidit et sonitum simul insuper arma dederunt
. . . prandere iubet horiturque
. . . Rex deinde citatus
convellit sese
Clamor ad caelum volvendus per aethera vagit
qui clamos oppugnantes vagore volanti
Ingenio forti dextrum latus pertudit hasta
Tunc timido manat ex omni corpore sudor
tamen induvolans secum abstulit hasta
insigne
LIBER XVII
Tum cava sub monte late specus intus patebat
It eques et plausu cava concutit ungula terram
Concurrunt veluti venti quom spiritus Austri
imbricitor Aquiloque suo cum flamine contra
indu mari magno fluctus extollere certant.
Tollitur in caelum clamor exortus utrimque
Noenu decet mussare bonos qui facta labore
nixi militiae peperere
. . . neque corpora firma
longiscunt quicquam . . .
quom soles eadem facient longiscere longe
LIBER XVIII
EX LIBRO VIII AUT IX ?
hortatore bono prius quam iam finibus termo
Labitur uncta carina per aequora cana celocis
. . . quom a carcere fusi
currus cum sonitu magno permittere certant
quomque gubernator magna contorsit equos vi
Impetus haud longe mediis regionibus restat
Ingenti vadit cursu qua redditus termo est
EX ALIIS ANNALIUM INCERTIS LIBRIS
patrem divumque hominumque
divumque hominumque pater, rex
Iuppiter hic risit tempestatesque serenae
riserunt omnes risu Iovis omnipotentis
. . . qui fulmine claro
omnia per sonitus arcet <terram mare caelum>
Tum tonuit laevum bene tempestate serena
Exin per terras postquam celerissimus rumor
Olli cernebant magnis de rebus agentes
Effudit voces proprio cum pectore sancto
. . . tibi vita
seu mors in mundo est
dictis Romanis incutit iram
Ausus es hoc ex ore tuo . . . ?
Quis pater aut cognatus volet nos contra tueri?
Aversabuntur semper vos vostraque vulta
animus quom pectore latrat
. . . clamore bovantes
. . . pausam fecere fremendi
Moribus antiquis res stat Romana virisque
Septingenti sunt, paulo plus aut minus, anni
augusto augurio postquam incluta condita Roma est
Fortes Romani sunt quamquam caelus profundus
Audire est operae pretium procedere recte
qui rem Romanam Latiumque augescere vultis
quem non virtutis egentem
quom nihil horridius umquam lex ulla iuberet
nobis unde forent fructus vitaeque propagmen
Hos pestis necuit, pars occidit illa duellis
Cum legionibus quom proficiscitur induperator
Nec metus ulla tenet; freti virtute quiescunt
Pandite sultis genas et corde relinquite somnum
quom sese exsiccat somno Romana iuventus
. . . fortunasque suas coepere latrones
inter se memorare
tergus igitur sagus pinguis opertat
. . . unus Surus surum
ferre . . . tamen defendere posset
Qui vincit non est victor nisi victus fatetur
Dum quidem unus homo Romanus toga superescit
Iam cata signa fere sonitum dare voce parabant
Inde loci lituus sonitus effudit acutos
Optima cum pulcris animis Romana iuventus
Succincti gladiis, media regione cracentes
succincti corda machaeris
levesque sequuntur in hastis
Incedit veles volgo sicilibus latis
.. . . quae valide veniunt; falarica missa
Pila retunduntur venientibus obvia pilis
spiras legionibus nexit
Quomque caput caderet carmen tuba sola peregit
et pereunte viro raucum sonus aere cucurrit
Oscitat in campis caput a cervice revulsum
semianimesque micant oculi lucemque requirunt
. . . nam me gravis impetus Orci
percutit in latus
Euax! Aquast aspersa Latinis
. . . <hic> pede pes premitur armisque teruntur
arma . . . <viro vir>
Hic tum nostri cessere parumper
Decretum est stare <et fossari> corpora telis
It nigrum campis agmen
. . . viresque valentes
contudit crudelis hiems
Tanto sublatae sunt agmine tunc lapides
Et tu, sicut equos qui de praesepibus fartus
vincla suis magnis animis abrupit et inde
fert sese campi per caerula laetaque prata
celso pectore; saepe iubam quassat simul altam,
spiritus ex anima calida spumas agit albas
It equitatus uti celerissimus
deque totondit agros laetos atque oppida cepit
quianam legiones caedimus ferro?
Proletarius publicitus scutisque feroque
ornatur ferro, muros urbemque forumque
excubiis curant
atque atque accedit muros Romana iuventus
aut permarceret paries percussa trifaci
Cum magno strepitu Volcanum ventus vegebat
Flamma loci postquam concussa est turbine saevo
Multa foro ponet et agea longa repletur
. . . ratibusque fremebat
imber Neptuni
Haud temere est quod tu tristi cum corde gubernas
dum clavum rectum teneam navemque gubernem
Tonsillas apiunt, configunt litus, aduncas
navibus explebant sese terrasque replebant
atque manu magna Romanos impulit amnis
Brundisium pulcro praecinctum praepete portu
Inde Parum < . . . ul>ulabant
huic statuam statui maiorum (?) obatus Athenis
Europam Libyamque rapax ubi dividit unda
Non si lingua loqui saperet quibus, ora decem sint
innumerum, ferro cor sit pectusque revinctum
Omnes mortales sese laudarier optant
irarum effunde quadrigas
Contempsit fontes quibus exerugit aquae vis
vertunt crateras ahenos
Sicuti si quis ferat vas vini dimidiatum
. . . quom illud 'quo iam semel est imbuta veneno'
sed sola terrarum postquam permensa parumper
iamque fere quattuor partum
vix solum complere cohum terroribus caeli
Inde patefecit radiis rota candida caelum
Interea fugit albus iubar Hyperionis cursum
funduntque elatis naribus lucem
vestro sine momine, venti
perque fabam repunt et mollia crura reponunt
Capitibus nutantes pinos rectosque cupressos