back
SCHOLIA IN CICERONIS ORATIONES BOBIENSIA

Based on the edition by P.Hildebrandt (1907), but the page numbers in red are from the edition by T.Stangl (1912). Quotations from Cicero are in italics, and the section numbers in the surviving speeches are shown in green.

The text has been preserved in a palimpsest, and many pages are missing. Attempts by modern scholars to fill in some of the shorter gaps are shown in curly brackets.


Pro Flacco , Pro Milone

PRO SESTIO

[125] INCIPIT PRO SESTIO.

P. Sextius amicissimus erat Ciceronis . . . in collegio tribunorum pl., qui fuerunt P. Lentulo Spinthere Quinto Metello Nepote cos. Obstinate igitur et ipse se dediderat in consensum partis eius, qui dignitatem suam M. Tullio restituere gestiebant. Sed enim P. Clodio repugnante et conspiratam seditiose multitudinem congregante, ne quis istis ad revocandum Ciceronem daretur effectus, ad dimicationem usque processum est, ut P. Sestius gravissime et paene letaliter volneratus necessario cogeretur etiam ipse armatorum manum gladiatoriam, quod Milo iam fecerat, adhibere, praesidii scilicet gratia; sic enim potuit effici, ut actionem, quam pro Tullio instituerat, optineret. Postquam tamen Cicero ab exilio rediit, accusare de vi P. Clodius Sextium coepit inmisso velut principe delationis P. Albinovano et testimonium dicente P. Vatinio, ut hoc praecipue crimini daret, quod supergressus civilem modum rogationem suam non aequitate persuaserit, sed armis optinuerit. Cui opponetur huiusmodi a Cicerone defensio per qualitatem speciei duplicis . . . Nam relativum hoc erit, iuste et merito habuisse armatorum praesidia P. Sestium, ut Clodianos impetus ab illa dimicatione, quam facere coeperat, submoveret; illud vero ad conpensationem refertur, pro bona causa et rei p. necessaria, etiamsi armatos habuerit, inpunitum esse debere, cum bene meritum de salute patriae civem restitui vellet omnium favente consensu. Hanc igitur eandem causam plurimi defenderunt, in quis fuit Q. Hortensius, M. Crassus, L. Licinius Calvus partibus inter se distributis, quas in agendo tuerentur. Itaque Tullius ea peroravit, quae sibi fuerant explicanda nec, ut plerique arbitrati sunt, extra causam vagatus est. Quamvis enim sciamus . . . multa Ciceronem vel iratum vel dolentem de passionibus suis ultra paene quam res posceret exaggerare solitum, tamen quod hic prolixa quadam turbulentissimi temporis descriptione multum voluminis occupat, non mediocriter videtur ad praesens negotium pertinere. Ostendendae sunt enim P. Clodii seditiosae turbulentaeque illius temporis actiones et iniuriae, quas ipse Cicero perpessus sit, [126] et utilitates, quas in illius restitutione patria consecuta sit, ut recte ac necessario P. Sestius armatos habuisse videatur [ac] propterea sit maxime praesentis criminis invidia liberandus. Multa quidem in orationis cursu praetermittemus, quae propter similitudinem causae in commentario proxumae orationis ostendimus: ergo ne expectaveris, ut, sicubi inciderit, eadem rursus iteremus.

* * *   [Desunt II paginae.]

{Sest_5} . . . facere, quam separatim sibi depoposcerat exequendam. Quippe si responsioni criminum ab iis, qui ante egerant, satisfactum est, nunc tam voluit ea quae remota essent in negotio dicere, quam illa noluit, de quibus alii perorasse iam videbantur, iterare.

{Sest_6} Reliquis honoribus non tam uti voluit quam dignus videri.
διήγησις. Ad commendationem personae proficiens narratiuncula suptiliter adquirit personae, quod deesse videbatur. Nam P. Sesti pater ad tribunatum usque processerat; ne videretur indignus ceteris honoribus fuisse, non tam uti voluit, inquit, quam dignus videri, ut (?) summae continentiae virtutisque quod meruit.

{Sest_7} L. Scipionis filiam.
L. iste Scipio, de quo loquitur, fuit in consulatu C. Norbano collega. Uterque autem pro partibus C. Marii et Cn. Carbonis contra Syllam fecerant. Verum post bellum civile per conloquium fraudulentum desertus est ab exercitu suo L. Scipio, cum milites ad Syllam deficerent, idemque postea in exilio Massiliensi aut aput Stoechadas insulas supremum vitae diem functus est.

{Sest_8} Quam multa P. Sestius, cum esset cum collega meo, senserit, ad me detulerit.
Subamare loquitur de collega suo Antonio; et sane visus est non caruisse suspicione coniurationis. Ergo inter merita P. Sestii et hoc ponit, quod, cum quaestor eius esset, multa sibi de eius cogitationibus nuntiaverit.

{Sest_10} Ut iam puerilis tua vox possit aliquid significare.
Opportunissima haec apostrofe ad P. Sesti filium, quo magis causam faceret gratiosam accedente etiam commendatione puerili, qua ei bonam spem de pietatis officiis auspicetur. καὶ μετὰ (?) ἀτειδείας denuntiat inesse illi talia virtutis insignia, ut possit reatus paterni ultor existere.

[127] {Sest_11} Qui extremis diebus consulatus mei res eas, quas gesseram, vexare cupiebant.
Tribunos pl. L. Bestiam et Q. Metellum Nepotem significat, contra quos illi de rebus consulatus sui habita decertatio est.

{Sest_12} Quos stimulos admoverit homini studioso fortasse victoriae.
Notissimum est in historiis C. Antonium exercitui praepositum, qui contra Catilinam duceretur. Et eleganter hic omne victoriae meritum derivat in P. Sestium quaestorem, quasi eius incitamento factum sit, ut Antonius . . . parceret, subdidit μετὰ κολακίας: 'homini studioso fortasse victoriae'; nam fortasse dubitativum est. Ita et dicendo studiosum victoriae Antonium pepercit et dubitando laceravit.

Si M. Petrei.
Hic eodem bello Antoni legatus fuit. Quem praemiserat cum exercitu ad edendam dimicationem, cum ipse consul retardari pedum valetudine videretur, re autem vera hostibus congredi nollet.

{Sest_13} Cuius ego nuper in Macedonia vidi vestigia.
Eo tempore scilicet, quo exul Thessalonicae demoratus est.

{Sest_15} In quo colligendo ac reficienda salute communi.
Aptissumis verbis et congruentibus, quoniam naufragium dixerat, custodivit sequentiam; quod ipsum nobis in omnia ἀλληγορικὰ servandum est.

{Sest_16} Vel, ut ego arbitror, exoratus vel, ut non nemo putabat, iratus.
Prudenter κατὰ διαπόρησιν non vult exerte conqueri de C. Caesare; et tamen querellam sapit ipsa dubitatio.

Fraternis flagitiis, sororiis stupris.
Et Appius Claudius maior natu infamis in eundem Clodium fuerat et soror Clodia, ut saepe iam diximus.

{Sest_17} Quid dicam? consules? Hocine ut ego nomine appellem?
. . . de Gabinio et Pisone, magis eos rei p. hostes quam consules iudicando, quoniam haec dignitas plus animo quam habitu censeatur.

{Sest_18} Alter unguentis afluens.
[128] . . . Summa cum stomachi acerbitate proscindit mores Gabinii χλευασμῷ quodam, ut liniamentis omnibus inpudicitiae denotetur.

Vexatores aetatulae suae.
. . . usus est teneriorem volens ostendere pueritiam, quo magis ad stupra vendibilior videretur.

Puteali et faeneratorum gregibus inflatus, a quibus conpulsus olim, ne in Scyllaeo illo aeris alieni tamquam in freto ad columnam adhaeresceret, in tribunatus portum perfugerat.
Non est in hoc mediocris obscuritas. . . . Dicit factum Gabinium superbiorem illo praecipue, quod esset aere alieno defaeneratus. Et utitur ambiguis locorum nominibus, nam puteal vocabatur locus in vicinia fori, ubi erat columna etiam Maenia, aput quam debitores a creditoribus proscribebantur. Scimus praeterea columnam . . .

* * *   [Desunt II paginae.]

{Sest_23} ... los magis rei p. quam sapientes praeesse debere.

Eos autem, qui dicerent dignitati serviendum.
δόγμα hoc Stoicorum est et Platonicorum dissentiens ab Epicuri auctoritate.

{Sest_24} Ut, si gladium parvo puero.
. . . inperitos administrandi consulatus omne hoc officium suae potestatis in rei p. perniciem convertisse, quamvis nihil ipsos habentes virtutis, tamen ad nocendum praecipue iure subnixos.

{Sest_27} Pro uno cive et bonos omnes et universum senatum mutasse vestem.
. . . quidem videtur illorum temporum memoriam recensere, sed plurimum ad praesentem defensionem P. Sesti valet; quippe si omnes ordines statim post expulsum Ciceronem de eius reditu laborarunt, non tantum excusatione, sed laude dignus videbitur Sestius, qui praesidiis quibuscumque posset enisus sit, ut P. Clodii conspiratio vinceretur.

{Sest_28} Si dixisset haec solum.
ἀπ' ἐλάττονος ἐνθύμημα. In quo vel sola verba criminosa essent, in eodem multo scelestiora videri facta debebunt. Et notabiliter media verbi parte subtracta [129] non implevit omnibus syllabis: dixisset, sed dixet. Inveniuntur aput veteres pleraque huiusmodi.

{Sest_29} Quod ausus esset pro cive, pro bene merito cive, pro amico, pro re p. deprecari.
Insigniter et βιαίως hanc αὔξησιν determinavit gradatim procedentibus augmentis, ita tamen, ut preces Lucii huius Lamiae sic patrocinari voluerint Ciceroni, ut magis pro re p. laboraret.

{Sest_30} Nihil acerbius socii et Latini ferre soliti sunt quam se ex urbe exire a consulibus iuberi.
Huiusmodi leges ferri dicebantur de civibus redigendis. Qualem tulerat L. Licinius Crassus et Q.Mucius Scaevola, ut redire socii et Latini in civitates suas iuberentur. . . . Probat asperiorem multo poenam Romanis equitibus inrogatam, ut eicerentur sua urbe, cum hoc aegerrume pati etiam Latini soleant in sua oppida reversuri.

{Sest_31} Vereor, ne quis vestrum forte miretur, quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit.
σχῆμα . . ., quippe et multa iam dixit et plura dicturus est; intercurrens ergo correctio sanat obtrectationem, ut ratio magis defensionis quam loquacitas . . . existimetur.

§ 39. Non verebar, ne quis aut vim vi depulsam reprehenderet aut perditorum civium mortem maereret.
Mire sub commemoratione temporis sui defendit etiam causam P. Sesti, qui videtur similia fecisse, et proficit . . ., ut licuisse videatur vim vi repellere.

C. Caesar, qui a me nullo meo merito alienus esse debebat, inimicissimus meae saluti ab eodem dicebatur.
Haec omnia latentes que[rellae sunt Ciceronis de Pompeio et Cras]so et Caesare, quos non ambigitur partim manifestius, partim vero occultius id egisse, ut urbe Tullius eiceretur. Sed e . . ., quoniam viri potentes sunt, non audet exertius queri, sed ipsum Clodium talia de illis iactitasse confingit, ut, quod ex sua persona haberet offensam, sub aliena moderatius delitiscat.

[130] Unum habere exercitum.
C. Caesarem, de quo iam dictum est.

Me vero non illius oratio, sed eorum taciturnitas movebat, in quos illa oratio conferebatur.
. . ., quid de Pompeio et Crasso et Caesare sentiat; nam si hanc P. Clodi adseverationem non refutarunt, sine dubio auctores se fuisse ad exterminandum patria Ciceronem vel ipsa taciturnitate confessi sunt.

Acta prioris anni labefactari a praetoribus.
De actis loquitur, quae habuit in consulatu C. Caesar inauspicato, ut videbatur, qua de re adversus eum egerant in senatu C. Memmius et L. Domitius praetores. Et ipsius Caesaris orationes contra hos extant, [quibus] et sua acta defendit et illos insectatur. Dat ergo causam C. Caesaris, ut videatur eapropter et Clodio tribuno et consulibus Pisoni et Gabinio in perniciem M. Tulli consensisse, ut ea, quae in consulatu gesserat, permanerent.

{Sest_42} Intenta signa legionum existimari cervicibus vestris falso, sed putari tamen.
Consultissimo temperamento et C. Caesarem perstringit invidia et tamen nihil accusat exerte. Hac enim . . ., qua dicit multos sic opinatos, ostendit verum fuisse, et medetur sibi, ne offendat, dum adicit falso quosdam locutos. Sic nec omittit acerbitatem et honorem personae debitum servat.

{Sest_43} Cum quidam in contione dixisset.
Videtur istic vel ipsum Pisonem vel, quod ab aliis proditum est, Gabinium significare.

{Sest_46} Te, te, patria, testor et vos, penates patriique dii.
. . . Etiam ex hoc laudem discessui suo et gloriam veluti denuo conservatae rei p. temptat adsciscere, quod maluerit urbe decedere quam dimicationis obire fortunam. Quanta haec igitur vis oratoria est, ut exilium quoque magis virtutis eius quam poenae fuerit.

{Sest_47} Ut alii dicerent animos hominum [sensus]que morte restingui, alii autem tum mentes maxime sapientium ac fortium virorum, cum ex corpore excessissent, sentire ac vigere?
Plenissime tractantur haec et ab ipso Cicerone in primo disputationum Tusculanarum, in quo de morte disseritur, et a Platone vel maxime in dialogo περὶ ψυχῆς ἢ Φαίδων, ubi copiosissime moriturus disputat Socrates non illum interitum sui, [131] sed animae potius esse discessum, quo scilicet ad divinitatis suae originem referretur. Fuerunt tamen plerique filosoforum, qui dissoluta hac velut harmonia corporis animique dicerent omne istud, quod in nobis concretum esset, extingui; quidam tamen statim cum ipso corpore, alii vero interiecto quodam temporis spatio animae quoque obitum futurum, quamvis corpori supervixerit.

{Sest_48} Mortem, quam etiam virgines Athenis Erecthei filiae contempsisse dicuntur.
. . . Gloriosam quandam facit animi sui professionem, quod non tantum exilium, verum etiam mortem potuerit habere contemptui, quam virgines etiam viriliter despexisse tradantur. Fuit autem rex antiquissimus Atheniensium Erectheus, non longe a principalibus, qui in eadem civitate regnaverant. Nam primus omnium fuit Cecrops, dein Cranaus, tertio Anficthyon, post hunc Ericthonius; qui feruntur ex terra editi; item Pandion et hic, de quo Cicero mentionem facit, Erectheus. Cuius filiae virgines, cum gravi bello Athenae oppugnarentur nec ulla spes salutis ostenderetur, sumtis infulis ad aram steterunt; nam ita responsum erat, ut salus patriae iam desperata hoc genere piaculi compararetur. Auctor est exempli Varro libro [rerum] humanarum secundo.

Eius civitatis essem, ex qua C. Mucius.
Iam supra mihi enarrata memini exempla Deciorum, patris et filii, qui ambo se pro exercitus Romani salute voverunt. Et de C. Mucio Cordo non ignobilis historia est: Qui solus adulescens vigore animi strenuissimus, cum Porsinnam, Etruscorum regem, vellet occidere, deceptus similitudine habitus purpuratum eius occidit comprensusque virtutis miraculo dimissus est.

Patrem huius M. Crassi, fortissimum virum.
De P. Crasso dicit, qui victoribus L. Cinna et C. Mario proscriptus, cum ad mortem quaereretur, sua se dextera interfecit, vir inlustris et qui de Hispania triumfaverat.

{Sest_49} Bis rem p. servavi, semel gloria, iterum aerumna mea.
Notabiliter singulari numero, non plurativo aerumnam dixit referens ad exilium scilicet, cuius patientiam inter glorias suas conputat.

[132] {Sest_51} Quare moneo vos, adulescentes.
. . . Excedit in cohortationem virtutis, quam boni viri debeant pro patriae salute suscipere. Hoc proficit et ipsius Ciceronis laudibus et P. Sestio, qui reus est. Armatos enim dicitur adhibuisse, verum hoc, si [ex] re p. factum sit, non oportere damnari.

{Sest_52} Si erit id, quod debetur, persolutum.
Id est: si fuerint Piso et Gabinius condemnati.

Neque erit iusta causa ad portas sedenti imperatori.
Et hic est aculeus non mediocris . . . [in] Caesarem, cuius hac in parte mentionem facit, quod eatenus ante portas cum exercitu permanserit, quatenus in exilium Cicero discederet.

{Sest_54} Gener, et Piso gener.
Non otiose additamentum nominis fecit, in invidiam scilicet L. Pisonis, qui nec propinquitate commotus adfini suo temperavit.

{Sest_55} Legum cum earum quae latae, tum vero quae promulgatae fuerunt.
Saepe hanc ostendi promulgatae legis et latae differentiam. Nam trinundino proponebantur, ut in notitiam populi pervenirent: quo exacto tempore ferebant iuris validi firmitatem.

Ut censoria notio.
Clodianarum legum facit enumerationem, quarum fuit et haec: ne liceret censori praeterire aliquem in senatu recitando, nisi eum, quem damnatum esse constaret.

Ut remissis senis et trientibus quinta prope pars vectigalium tolleretur.
Antea quidem Gracchus legem tulerat, ut populus pro frumento, quod sibi publice daretur, in singulos modios senos aeris et trientes pretii nomine exsolveret. Sed hic anno suo P. [Clodius tr. pl.] frumentariam legem tulit, ut gratuito populus acciperet. Per hoc igitur ab eo deminuta vectigalia criminatur.

{Sest_56} Brogitarum.
De hoc iam locutus sum.

Reducti exules Byzantium.
Hos etiam lege sua revocaverat Clodius, quamvis fuissent iure damnati. . . . igitur . . . ingessit invidiam restitutos tunc eos, qui damnati legitime fuerant, cum ipse indemnatus Cicero in exilium fuisset eiectus.

[133] {Sest_57} Ptolemaeus, qui si nondum erat a senatu socius appellatus, erat tamen frater eius.
. . . hunc etiam Ptolemaeum regem Cypri amicum quodammodo a senatu appellatum fuisse, quandoquidem frater eius, qui in Aegypto regnabat, consecutus iam societatis et amicitiae honorem videretur. Ferente autem rogationem Clodio publicatum fuerat eius regnum, quod diceretur ab eo piratas adiuvari.

Ut sedens cum purpura et sceptro.
δεινότερον facere voluit exprimens maiestatem regiam per ipsa habitus liniamenta, quae venerationi esse debuerint.

{Sest_58} Antiochum Magnum.
Hic victus a L. Scipione angustiores etiam regni habere terminos iussus est.

{Sest_59} Cum videant per tribunum aliquem et sescentas operas.
. . . non sine pernicie hoc exemplum de Ptolomaeo in posteritatem processurum, quoniam fieri possit, ut reges alienentur a fide ac societate. Sed ut omnem auctoritatem Clodianae rogationis everteret, per tribunum aliquem et sescentas operas inquit, quo manifestius sit de hoc non populum Romanum iudicasse, sed factionem quandam perditorum.

{Sest_60} M. Catonis.
Et de hoc dictum est, qui legatus Cyprum fuerat, (?) quorum publicarentur.

Quae et in tempestate saeva quieta est et lucet in tenebris.
. . ., quoniam de Catone loquitur, Stoicae sectae viro. Dicit ergo virtutem nullius iniuriae vel contumeliae sensum admittere, cum sit ab omnibus fortunae incursibus libera.

{Sest_61} Quasi vero ille non in alias quoque leges iuraverit.
. . . discutere voluit, qua dici poterat: adeo probavit rogationem Claudiam de bonis Ptolomaei publicandis M. Cato, ut consenserit in legationem. Temporibus obsecutus est, non aliter quam fecerat, cum in leges quasdam iuraret, quae illi displicuerant. Significat autem Iulias C. Caesaris leges, in quas cum diu perseverasset non iurare, ad extremum coactus suasionibus plurimorum videtur accommodasse consensum.

[134] {Sest_62} Meministis illum diem, cum templo a collega occupato.
Q. Metellus Nepos tr. pl., cum plerasque leges per seditionem ferret et praecipue duas: unam, ut absens consul Cn. Pompeius fieret, tempore scilicet Mithridatici belli, quod ab eodem Pompeio gerebatur; et alteram, ut praesidio Italiae veniret adversus arma Catilinae, contradixit ei pleraque nobilitas et ipse vel maxime collega suus Cato, cum tamen C. Caesar praetor Metello tr. pl. adsisteret.

Adiit periculum ob eam causam, quae quanta fuerit, iam mihi dicere non est necesse.
Prudentissime suppressit mentionem legum, quas Metellus de Pompeio tulerat, ne ipsum scilicet offenderet, de quo latae videbantur.

{Sest_63} Qui superiore anno senatu caruisset.
Consule C. Caesare, cuius actionibus Cato nec adversari destrictius volebat nec tamen consentire poterat.

Ut sententia sua condemnata.
Ipse enim Cato tribunus pl. designatus Lentulum et Cethegum et ceteros censuerat kapite puniendos.

{Sest_68} Magno squalore, sed multo etiam maiore maerore.
Distinxit haec verba eleganti proprietate: squalor enim ad habitum vestitus refertur, maeror ad animi angorem. Dicit ergo fratrem suum per omnia lugubrem sustinuisse fortunam.

{Sest_71} Exierunt duo vulturii paludati.
Direptores provinciarum, Macedoniae scilicet et Syriae, Pisonem Gabiniumque volens pressius ostendere, congruentissima hac . . . volturios nominavit: rapax animal et cruentissimum et ferme cadaverum lacerationibus pastum.

{Sest_72} Ut illa ex vepreculis extracta nitedula rem p. conaretur adrodere.
Sine dubio Q. Numerius Rufus. Hic fuit unus e collegio tribunorum restitutioni Ciceronis obnixe adversatus. Cuius personam despiciens, quod esset non tantum statura depressus, verum etiam colore rubidus, nitedulam nominavit, quod videtur esse muris genus, ut apparet ex verbo in clausula huius capitis, quod dixit adrodere.

Alter vero, non ille Serranus ab aratro.

* * *   [Desunt VI paginae.]

[135] {Sest_102} ... [nollem idem] alio loco dixisset: Oderint dum metuant.
Et hoc eiusdem poetae est: 'oderint, dum metuant.' Quam sententiam detestatur quasi tyrannicam et inauspicatam liberae civitati.

{Sest_103} Tabellaria lex.
Hanc L. Cassius tulit, ut non voce suffragium pronuntiarent, sed tabellae inscriberent, quasi securo et liberiore iudicio.

Agrariam Tiberius, frumentariam C. Gracchus ferebat:
Ille, ut ager publicus Romanae plebi divideretur, quae lex ei magnam conflavit invidiam; C. autem, frater eius, illam frumentariam, de qua supra locuti sumus: ut senis aeris et trientibus modios singulos populus acciperet.

{Sest_110} An, sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus.
L. Marcius Filippus, vir honestissime cognitus, qui etiam collega Cn. Lentulo Marcellino in consulatu fuit, fratrem hunc habebat uterinum L. Gellium et ipsum, quantum apparet, Ciceronis inimicum. In quantum igitur laudem Filippi fratris eius extulit, in tantum hunc defloravit, qui dissimilis extiterit.

{Sest_113} Fuit collegium nuper tribunicium, in quo tres minime, duo vementer populares existimabantur.
De collegio videtur loqui tribunorum, qui fuerunt C. Caesaris et M. Bibuli consulatu; sed obnixae popularitatis duos intellegere debemus: P. Vatinium et C. Alfium, qui vehementer actiones Caesaris adiuverunt. Tres autem, quos minime populares ait, Cn. Domitius Calvinus et Q. Ancharius et C. Fannius; ex quibus iam duo praetores erant designati, tertius eandem spem sibi honoris pollicebatur, C. Fannius scilicet.

{Sest_114} Quid? populares illi duo.
C. Alfius et P. Vatinius. De Alfio tamen clementer loquitur, magis quasi de viro insapiente quam de malo; asperius aliquantum de P. Vatinio, sed utrumque honorem, quem petere instituerat, nullo modo consecutum populo refragante, quod iudicaret indignos.

{Sest_116} Qui ludos apparatissimos fecisti.
De aedilitate M. Scauri et opulentia ludorum plenissime dixit in ea oratione, qua ipsum quoque M. Scaurum defendit.

Ipse ille maxime ludius.
Hoc et relicum de P. Clodio dicitur, cuius infamiam et dedecora in vario genere flagitiorum plurimae orationes Ciceronis iam nota et invulgata fecerunt.

Qui omnia sororis embolia novit.
Clodiam, generis patricii feminam, sororem huius, cum qua et ipse infamis erat, veteres litterae tradunt studiosam fuisse saltandi profusius et inmoderatius [136] quam matronam deceret. Hoc enim significatur isto verbo, quo ait: 'omnia sororis embolia novit', quoniam pertinent ad gestus saltatorios.

Vix vivus effugit.
Ea scilicet die, qua spectatum venerat ludos Honoris atque Virtutis, qui celebrabantur in memoriam et honorem C. Marii, a quo res bello Cimbrico feliciter gestae sunt. Isdem ludis etiam populus dignitati Ciceronis ad restitutionem suffragatus est.

{Sest_117} Lacrimantes gaudio.
Celebratissima Terenti comici haec sententia est ex persona patris de filii sui continentia gratulantis, nisi fallor, iisdem verbis {Adelphi_409}: 'Lacrimo gaudio'.

{Sest_118} Nam cum ageretur togata.
Afranii scilicet. Quo in tempore gloriatur tantum populi fuisse consensum, ut et maledicis vocibus [Clodium] insectaretur et votum suum de Ciceronis reditu fateretur.

{Sest_119} Et quaeso hoc in loco, iudices, ne qua levitate me ductum ad insolitum genus dicendi labi putetis.
Necessario facta προθεράπευσις, quoniam videri poterat a civili et iudiciali genere deficere et quaedam fabulosa contexere de rebus sine dubio scenicis et quasi volgaribus locuturus. Sed oratorie ad iudicium publicae voluntatis reflectit haec omnia, quibus populus animum suum pro Cicerone nudaverit.

{Sest_120} De illo senatus consulto, quod factum est in templo Virtutis.
Re vera quidem S. C. de Cicerone revocando factum esse in Capitolio dicitur; quo magis movemur adseveratione Ciceronis, qui nunc dicat in templo Virtutis hoc esse decretum, cum tempore ludorum, qui Virtutis et Honoris dicebantur, adclamationes populi reditum M. Tulli flagitaverint, senatus vero nihil ibidem statuerit, nisi si et ibi forte decretum est.

Summus artifex.
Actor illis temporibus nobilissimus tragicarum fabularum Aesopus egisse videtur Accii fabulam, quae inscribitur Eurysaces ita, ut per omnem actionis cursum tempora rei p. significarentur et quodammodo Ciceronis fortuna deploraretur. Ex quo illud probare contendit, omnes prorsus homines etiam infimae plebis restitutioni suae promptissime suffragatos.

[137] {Sest_122} O immunes Grai!
Et haec verba sunt de tragoedia, in qua verbum istud inmunes ingratos significat, quemadmodum ... munificos dicebant eos, qui grati et liberales exstitissent. Ergo versus omnes tragici ad ipsum Ciceronem . . . convertuntur, ut aliud quidem in opere poetico fuerit, aliud vero in ipsius actoris significationibus.

Non enim ingrati, sed miseri.
Hoc subiecit . . . non sine quadam ἐπιδιορθώσει magis iniquitate temporis oppressum populum R. quam ingratum et inmemorem bene meriti civis fuisse.

{Sest_123} Poetae, quorum ego semper ingenia dilexi.
Non tantum lectionibus eorum frequentandis, sed etiam versibus conscribendis manifestum est amatorem poeticae rei Tullium fuisse, quamvis ad oratoriam, qua maxime praestitit, non videatur in versibus par sui fuisse.

Nominatim sum appellatus in Bruto.
Haec etiam tragoedia praetextata; Brutus inscribitur. In qua nominatus quidem Tullius videtur, sed non idem ipse Cicero, quantum pertineat ad Accium poetam. Quantum ad actorem tamen, sine dubio per aequalitatem nominis utique significatio passionis eius eluxit.

{Sest_124} Erat enim munus Scipionis dignum et eo ipso et illo Metello, cui dabatur.
Scipio hic, cuius facit mentionem, postea Cn. Pompei socer fuit; in exitu belli civilis sua manu interemptus. Adoptione tamen venit in familiam Metellorum et, cum illi fuisset nomen in praeteritum gentile scilicet et naturale Cornelio Scipioni, reformatum est, ut esset Q. Metellus Scipio. Ab hoc editum gladiatorium spectaculum dicit in honorem funebrem Q. Metelli.

Venit ab columna Maenia.
Haec in vicinia fori et iuxta comitium posita sic nominabatur, cuius et originem et causam nominis in tractatu orationum praecedentium me [notam] fecisse commemini. Copiosa igitur haec ... ex eo loco sunt argumenti, qui appellatur .... Nam multiplex ista . . . numerationem habet iudicii publici de sua restitutione.

[138] {Sest_126} Emergebat subito, cum sub tabellas subrepserat, ut 'Mater te appello' dicturus videretur.
Intulerat commemorationem conspiratae cuiusdam multitudinis adversus dignitatem suam instigante videlicet Appio Claudio praetore, quem scimus fratrem P. Clodii fuisse. Deinde post haec intulit versum de fabula Pacuviana, quae sub titulo Ilione fertur. In ea est quippe argumentum ita dispositum, ut Polydori umbra secundum consuetudinem scaenicorum ab inferiore aulae parte procedat et utatur hac invocatione matris suae, quam sordidatus et lugubri habitu, ut solent qui pro mortuis inducuntur, filius implorabat. Verum sub hoc exemplo intellegi vult Appium Claudium, male sibi conscium et populo graviter offensum, obscure solitum venire ad spectacula, ne iratae multitudinis impetus experiretur. Sic ergo veniebat, inquit, ut solent umbrarum figmenta subrepere.

Itaque illa via latebrosior, qua spectatum ille veniebat.
εὐσήμως κατὰ .... Opportunissime fingit ipse Tullius illas partes itineris, qua soleret Appius commeare, [Appiam viam vocatas. Re] autem vera scimus viam, quae per Campaniam ducit, sub hoc nomine celebrari, quod Appius eam Claudius munierit.

{Sest_129} Qui tripertitas orbis terrarum oras tribus triumfis adiunctas huic imperio notavit.
ἐvκωμιαστικῶς de Cn. Pompeio, quem constat ex Africa post oppressum Domitium Clupeanosque fugitivos, ex Ponto victis Mithridate et sociis, de Hispania post occisum Q. Sertorium et oppressum M. Perpernam Lusitanisque victis triumfasse.

Ne quis de caelo servaret.
Undiqueversum . . . , hoc est iudicia publicae voluntatis de se habita congregat et inlustrat. Inter quae ponit et hoc esse decretum, ne de caelo servaretur, quoniam solebant actiones impediri, si fulgur nuntiaretur vel ostentu aliquo dirimerentur ea, quae ad populum ferebantur.

Atque idem, ad res redeuntis ut venirent, rogarentur.
Certa pars anni observabatur, qua nihil in urbe gereretur, quod ad res iudiciales et negotiorum sollemnia pertineret. Tunc igitur prolatio rerum fieri dicebatur, quo tempore exacto rerum actus redibat, id est, agi omnia secundum civilem consuetudinem et exerceri incipiebant. Dicit ergo suae dignitatis causa et hoc esse [139] decretum, ut instaurato rerum actu cives Romam convenirent, qui decretum de sua restitutione firmarent.

{Sest_130} Mecum absens beneficio suo rediit in gratiam.
Saepe dictum est Q. Metellum Nepotem, qui dissenserat a M. Tullio nuper in tribunatu, postea consulem depositis inimicitiis reconciliatum non obstitisse, quominus ab exilio reduceretur.

{Sest_131} Gratissimum fratri suo fecit.
Q. scilicet Metello Celeri, qui proximo triennio decesserat infami etiam morte de veneficio, quod ei paratum vel aput Clodium fratrem vel aput uxorem Clodiam videbatur.

Cum ipsis Nonis Sextilibus.
Eas dicit, quae nunc Augustae nominantur. Et opportune κατὰ τὴν εὐκαιρίαν hunc diem significat et reversionis suae fuisse in coloniam Brundisinam et natalem filiae, etiam ipsius coloniae, quasi conflata omnium gratulatione communis quaedam votorum societas fuerit.

{Sest_132} Est enim verbum eius, a quo uno maxime P. Sestius se oppugnari videt.
Hic erat P. Vatinius, qui testimonio Sestium persequebatur quique solitus esset optimatium dicere nationem infami quodam vocabulo destruens amplissimorum hominum dignitatem.

Primum per indicem Vettium.
L. Vettius, homo perditissimae temeritatis, per illud tempus indicium detulerat ad senatum sibi per quosdam praepotentes et nobiles consulares caedem mandatam, ut ingredientes forum Cn. Pompeium et C. Caesarem interficeret. Complectebatur autem hoc indicio plurimos senatores, in quis fuit et ipse M. Tullius et C. Piso et duo Curiones et alii quam plurimi nominati. Sed enim coniectus in carcerem Vettius ibidem supremum diem vitae habuit ex eorum videlicet mandatu, quantum rumor ferebat, occisus, qui eum ad calumniosum illud indicium subornaverant.

{Sest_133} Ut illius meae proscriptionis.
Vigilantissime Claudiam legem, quae de exilio Ciceronis eiusdem lata fuerat, maluit proscriptionem nominare, quemadmodum multis locis fecit.

Neque putavi de uno sagittario me queri convenire.
De ipso Vatinio scilicet, quem sagittarium, quasi levi armatura subnixum hic appellat, qui timendus non videretur, cum maiora essent alia in exercitu C. Caesaris, quae magis Cicero timere deberet.

[140] Acta mea sibi ait displicere. Quis nescit? qui legem meam contemnat.
Acute rapuit . . ., non ut se purgaret tantum, verum etiam ut in eundem P. Vatinium crimen huiusmodi retorqueret. Nam quod ait ab eo legem suam esse contemtam, significat eam, quae auctoribus consulibus eodem Cicerone et C. Antonio de ambitu lata est multo severior quam fuerat illa Calpurnia. Praescribebatur enim inter cetera, ne candidatus ante biennium quam magistratum petiturus esset, munus populo ederet, propter ambitum scilicet, ne hoc ipso popularis animus eblanditus designationi eius succumberet. Adversus hanc dicit Vatinium fecisse, cum maxime ambiret ad optinendum tribunatum.

{Sest_135} Unus leo, ducenti bestiarii.
Cum Vatinius invidiam sibi magnam conflasset de apparatu gladiatorum, simulaverat se bestiarios potius habere quam gladiatores et unum gladiatorem confitebatur, cui nomen Leoni fuit. Hanc igitur stultitiam M. Tullius inridens unum leonem dicit, ducentos bestiarios, id est venatores; sine dubio volens intellegi omnem hanc manum gladiatoriam seditionis causa comparatam. Hoc etiam dictum de Leone Tullius Tiro, libertus eiusdem, inter iocos Ciceronis adnumerat.

Solet enim tribunos pl.
Vatinius, cum reus de ambitu fieret, appellavit collegium tribunorum et maxime P. Clodium, quo intercedente effectum est, ut accusatio, quae suscepta fuerat, non posset impleri.

Caeciliam Didiam, Liciniam Iuniam contemsit.
Per haec omnia Vatinium proscindit legum paene omnium contemtorem. Caecilia est autem et Didia, quae iubebant in promulgandis legibus trinundinum tempus observari; Licinia vero et Iunia consulibus auctoribus Licinio Murena et Iunio Silano perlata illud cavebat, ne (?) clac aerario legem ferri liceret, quoniam leges in aerario condebantur.

Cum haec lex et ab illo socero eius et ab hoc adsecula neglegatur.
Legem Iuliam dicit, quam consul C. Caesar de pecuniis repetundis tulerat, cuius auctoritatem a P. Vatinio dicit esse contemtam et ab L. Pisone. Adsecula enim ipse Vatinius, socer vero Piso hic intellegendus est.

[141] Non ea est medicina, cum sanae parti corporis scalpellum adhibetur.
De verbis notabilibus scalpellum. Verum hoc est ἐνθύμημα ἀπὸ τοῦ ὁμοίου κατὰ ὁρισμόν, quid sit medicina: non ut, quae sana sunt, volnerentur, sed ut, quae vexata, sanentur. Accusatorem hunc igitur mederi aliquando voluisse rei p., sed utilitates eius labefactasse demonstrat.

Ii medentur rei p., qui exsecant pestem aliquam tamquam strumam civitatis.
κατ . . . definiens aliter, quid sit mederi rei p. : incommoda scilicet ei et pericula detrahere. Sed quod ait 'strumam civitatis' ... intellegere debemus; pertinet enim ad ipsum Vatinium, qui traditur fuisse strumosa facie et maculoso corpore.

{Sest_138} Sed mihi oratio est cum virtute, non cum desidia, cum dignitate, non cum voluptate.
. . . implet exhortationem bonae sectae ad conservationem rei p. pertinentis. Non aliter et M. Cato in legem Orchiam conferens ea, quae virtus . . ., ut summae gloriae sint a virtute proficiscentia, dedecoris vero praecipui existimentur, quae voluptas suadeat non sine labe vitiorum.

{Sest_140} L. Opimius indignissime concidit.
Et Sallustius auctor est in bello Iugurthino L. Opimium Mamilia lege damnatum, quod videretur in ea legatione, quam cum ceteris functus est aput Iugurtham, pecunia esse corruptus.

{Sest_141} Quodsi aput Athenienses homines Graecos.
. . . Inlustrat vigorem animi virtutisque Romanae omnes periculorum incursus neglegentis; facta tamen commemoratione per differentiam virorum inlustrium, [142] qui aput Athenienses extiterunt, quibus sine dubio strenuiores dicit Romanos esse debere. Intulit igitur commemorationem primo Themistocli: qui primum bello Corcyraeo praetor factus ex pecunia publica centum navium classem faciendam esse persuasit et Corcyraeos cum praedonibus vicit. Cumque mille et ducentas naves longas et duo millia onerariarum et septingenta millia peditum et equitum quadringenta Xerxes in Graeciam induxisset, ex responso Apollinis, quo praedictum erat, ut se Athenienses ligneo muro tuerentur, idem Themistocles oraculum explanavit ad praesidium navium pertinere, ut in eas confugerent et partim Salaminam partim Troezenam peterent, maiores natu in arce relinquerentur. Astute praeterea Xerxem fefellit, quasi futurum esset, ut pons qui ab [illo] Hellesponto erat inpositus, rescinderetur; atque ita ille fugam maturavit. Egregio eiusdem Themistocli consilio triplex aput Piraeum portus constitutus est. Idem muros Atheniensium restituit contra quam pactum convenerat cum Lacedaemoniis; idem tamen ostracismo damnatus; quod erat aput Athenienses proditionis absens damnatus, Corcyram demigravit. Inde deductus et expositus clanculo, ne in manus incideret Atheniensium, ab Epheso ad Xerxem venit sive, ut quidam putant, ad Artaxerxem, aput quem, quod fuit mirabile, Persico sermone usus est, quam linguam anno meditatus fuerat. Amicissime ab rege susceptus est. Domicilium postea sibi Magnesiae constituit, quam illi rex addixerat cum Lampsaco et Myunte, unde illi necessaria victus exhiberentur. Denique aput Magnesiam decessit. Ossa eius occulte in Attica sepulta sunt ab amicis. Alii vero existimaverunt eundem venientem ad oppugnandas Athenas cum Persico exercitu hausisse taurinum sanguinem atque ita vitam finisse.

Nec Miltiadi calamitas.
Quoniam curiosius de Themistocle diximus eorum gratia, qui litteris etiam secretioribus delectantur, breviter consideremus et Miltiadi stemma. Qui fuit Atheniensis, Cimonis filius. Idem ex oraculo Apollinis colonos Cherronesum deduxit velut praepositus regia potestate, Lemnum vero in dicionem Atheniensium redegit et Cycladas insulas. Cumque rex Darius exercitum induxisset in Graeciam equitatu peditatuque maximo et navalibus copiis instructus, in campo Marathone dux idem Miltiades Persicos exercitus vicit. Verum postea in offensam civium deductus pecunia multatus est. Quam cum non posset exsolvere, in carcerem coniectus ibique defunctus est.

[143] Neque Aristidi fuga.
Nec hunc de viris inlustribus placet silentio praeterire. Lysimachi filius Atheniensis fuit, aemulus praecipue Themistocli, quo accusante in exilium decennii actus est. Sexto tamen anno restitutus est, cum Graeciam Xerxes infestaret; aput Plataeas rem bene gessit superato Mardonio, barbarorum duce. Fuit autem summae iustitiae, unde etiam cognominatus est. Cumque Lacedaemonio Pausaniae ob sapientiam praepositus auctor fuisset indicendae civitatibus pecuniae ad classem fabricandam et exercitus instruendos, summa prudentia et virtute rem gessit ex ea pecunia his omnibus dispensando; quae facta per civitates conlatione Delum conferebatur. Obiit mortem in summa paupertate, cui rei hoc argumento est, quod eius filiae dotem de publico acceperint.

{Sest_142} Hunc sui cives e civitate eiciunt.
Poenus Hannibal, cum multos per annos Italiam gravissimis cladibus adfecisset, ad extremum in Africam decreto Karthaginiensium revocatus congressione aput Zamam facta superatus a P. Scipione, cum vereretur, ne merces pacis ipse populo R. dederetur a suis civibus, aufugit et absens damnatus est; bona publicata, domus diruta est. Ipse vero primo se ad Antiochum in Syriam contulit; inde, cum parum fideret Antiochi animo, defugit ad Prusiam in Bithyniam ibique hausto veneno decessit Romanis imminentibus, qui eum comprehendere gestiebant. Omnibus itaque peregrinis exemplis subicit Romanorum documenta breviter et congeste quasi eminentioris gloriae commemorationem: ad quos imitandos provocari debeant ingenia iuventutis. Nec tamen recedit usquam a P. Sesti defensione, quoniam et ipsum pro re p. videri studet ad restituendum dignitati suae Tullium laborasse.

Cui superior annus idem et virilem patris et praetextam populi iudicio togam dederit.
ἐνπαθῶς τὸν ἐπίλογον vehementius adfectum miserationis aput iudicum animos commoturus omnium commemoratione, quos dignitatis suae dicit fuisse auctores. Verum hic de P. Lentuli filio loquitur, qui eodem anno, quo [144] togam virilem a patre sumpserit, etiam auguratus praetextam iudicio populi adeptus duplicaverit votum familiare maturato sacerdotio.

Rogationis iniustissimae subiit acerbitatem.
Rogationem dicit tribuniciam, quae lata fuerat adversus hunc eundem P. Lentulum. Repetenda igitur paulo altius enarratio est, ut omnia dilucidius appareant. Ptolomaeus regno pulsus, cum gratiose impetrasset, ut senatus eum restitui in suum regnum iuberet idque negotium P. Lentulo dedisset, videbantur decemviri libris Sibyllinis inspectis renunti . . .

* * *   [Desunt XVI paginae.]


IN VATINIUM

[INCIPIT IN VATINIUM.]

{Vat_5} . . . [pro]bavit nulli displicuisse illam defensionem, quam [pro] Cornelio susceperit, cum sit non ita multo post consulari honore donatus.

{Vat_6} Omniaque me pudenter vivendo consecutum, quae tu inpudenter vaticinando sperare te saepe dixisti.
Ineptissimam Vatinii et paene furiosam . . . consulatum iuraverit, qui primum sibi nec auderet optare. Hanc ergo vaticinationem nominat spem, videlicet honoris quasi per dementiam cogitati.

{Vat_7} Cum ei patriae peperci, quam servaveram.
Multis in locis et in plerisque orationibus prae se fert hanc exilii gloriosam patientiam, quam videri volebat non gravate suscepisse, ne populi dissensio propter se commoveretur.

{Vat_8} Cuius desiderio forum mutum fuit.
Haec et talia possis aput M. Tullium quasi nimium superbe dicta reprehendere. Quamvis mereatur hoc testimonium tam insignis et nobilis eloquentia, tamen multo rectius fuit moderari huic de semet ipso praedicationi, cum aliubi dicat, [145] cum omni [in] re odiosa sit superbia et iactantia, tum ingenii atque eloquentiae multo videri molestissimam. Non potest autem dici forum mutum fuisse eius discessu, ut non ipsius eloquentia videatur in iudiciis omnibus desiderata.

{Vat_10} De te autem homines quid sentiant, in honore experti sumus, in salute expectamus.
. . . congeminatum ex contrario secumdum utramque personam, Vatinii et suam: sibi et consulatum velociter [delatum et redditam] dignitatem, contra vero huic Vatinio et honorem quaesturae post omnes novissimo loco datum et adhuc damnationis eius nutare fortunam. Reus postulatus erat accusatore L. Licinio Calvo.

Ut aliquando ista, quae sunt inflata, rumpantur.
Ad superbiam quidem et nimium tumorem animi eius referens hoc dixit; ἰδίως tamen notare voluit insulsitatem cervicum eius: inmodicum fuisse corpulentas traditur.

{Vat_11} Habeat hoc praemii tua indignitas; adulescentiae turpitudo obscuritate et sordibus obtegatur.
Haec . . . oratorie perstringere maluit quam copiose iisdem detexendis inmorari, sive quod nimis laciniosum videbatur, sive quod probare non poterat. Asperius tamen in tacito reliquit quam si copiosius exaggerasset, ut videantur haec omnia dedecora et crimina in personae humilitate latuisse.

{Vat_12} In eo magistratu cum tibi aquaria provincia sorte obtigisset.
Quaestore . . . lege Titia provinciam tacitam et quietam. Hic igitur Vatinius aquariam sortitus erat, id est, ut aquae curam sustineret. Insimulat eum sordide et rapaciter Puteolis esse versatum, cum sibi officium ab ipso Tullio consule inpositum magis ad fructum avaritiae quam ad fidei et industriae laudem converteret.

{Vat_13} Ego te quaecumque rogabo, de te ipso rogabo neque te ex amplissimi viri dignitate, sed ex tuis tenebris extraham.
Consultissime facit locuturus de tribunatu eius, in quo omnia pro C. Caesaris potentatu Vatinium gessisse manifestum est. Hac . . . temperat acerbitatem [146] insectationis, ut salvo honore illius et citra offensam viri huius privatim persona laedatur. Etiam simul decore . . . locutioni ornamenta quaesita sunt, cum ita dicat:

Omniaque mea tela sic in te coicientur, ut nemo per tuum latus, quod soles dicere, saucietur.
Id est: Sic in te fiet invectio, ne quid de Caesaris honore minuatur.

{Vat_14} Tu, qui te Pythagoreum soles dicere.
Hoc ipsum plenissime purgavit atque defendit et non sine laude praetulit in ea oratione, quam pro ipso Vatinio scribere adgressus est. Fuit autem illis temporibus Nigidius quidam, vir doctrina et eruditione studiorum praestantissimus, ad quem plurimi conveniebant. Haec ab obtrectatoribus veluti actio minus probabilis iactitabatur, quamvis ipsi Pythagorae sectatores existimari vellent.

Auspicia contemseris.
Iam dictum est servante de caelo Bibulo consule hunc Vatinium legem tulisse de imperio Caesaris, ut exercitum et Illyricum et Gallias du .... ceret.

{Vat_15} Primum quaero, num senatui causam tuam permittas, quod facit Caesar.
Eadem ratione qua supra vult insectationem Vatinii non pertinere ad contumeliam Caesaris. Commiserat autem senatui causam suam C. Caesar, id est, ut de lege agraria patres iudicarent. Ibi enim habitae sunt tres illae orationes contra Domitium et Memmium. Male sibi ergo conscium Vatinium redarguit, qui de rebus ab se gestis in tribunatu iudicem senatum habere non audeat.

{Vat_16} Ex iis erant, quos cotidie sciebas servare de caelo.
Mentionem horum feceramus et in Sestiana defensione. Servasse enim de caelo tunc videntur Domitius Calvinus et Q. Ancharius et C. Fannius; [fas] autem non erat aliquid cum populo agi eo tempore, quo de caelo servaretur. Et hoc alibi notissimum feceramus.

E quibus hos praetextatos sedentis vides.
Domitium scilicet [et] Ancharium.

[147] Te praetextam togam, quam frustra confeceras, vendidisse.
Acerbissime humilitatem personae orator expressit Vatinium dicendo non impetrato honore statim post repulsam non deposuisse praetextam sed vendidisse, quo verbo vel inopiam ostenderet eius, qui praetextae togae pretium desideraret, vel ex eo desperationem, quod honorem suffragiis populi obtinere non possit ac propterea sibi praetextam putaret minime necessariam.

Tertium scis ex illo obsesso atque adflicto tribunatu consularem auctoritatem hominem esse adulescentem consecutum.
Hac in parte C. Fannium sive Memmium significat. Verum quod ait: 'ex illo obsesso tribunatu' tempus intellegi vult seditiosissimum, quo cum tribuni pl. obsisterent actionibus et P.Vatini et C. Caesaris, pulsati per vim concitatae multitudinis foro cesserant, cum violentiae pares esse non possent.

{Vat_18} Sedentibus in templo duobus non consulibus, sed proditoribus.
Hoc manifestum est de Pisone et Gabinio dici; hi enim Caesari et Bibulo successerunt. Quorum anno omnia contra M. Tullium gesserat Clodius.

{Vat_19} Augur fieri in Q. Metelli locum.
Q. Metellus Celer, unus e numero augurum, non ita pridem vita excesserat. Cuius in locum P. Vatinius auguratum petierat. Et hic proscindit audaciam eius, qui fuerit indignus et auguratum consequi et Metello substitui.

{Vat_21} Et a tabula Valeria collegae tui mitti iuberent.
Hic collegae intercesserant P. Vatinio iubenti M. Bibulum in vincla duci. Quod vero ad tabulam Valeriam pertinere videatur, loci nomen sic ferebatur. Quemadmodum ad tabulam Sestiam, cuius meminit pro Quintio {Quinct_25}, ita et ad tabulam Valeriam dicebatur, ubi Valerius Maximus tabulam rerum ab se in Gallia prospere gestarum proposuerat ostentui vulgo.

Consul populi R. moderatissimus sublato auxilio, exclusis amicis, vi perditorum.
Congesta . . . Magnum cumulum fecit invidiae et a persona, quod consulem, et ab eiusdem moribus, quod prohibito amicorum praesidio et per violentiam seditiosae multitudinis opprimere conatus sit eum potissimum, qui auspicato et rite omnia fieri gestiebat.

{Vat_22} Ut consuli domus exilium esse non posset.
Non tantum miserabilem fecit hac necessitate M. Bibulum, verum etiam summa invidia laceravit Vatinium, qui velut damnatam consulis maiestatem primo in latebras coegerit, deinde occultantem se, ne periculum salutis incideret, [148] extrahere domo sua contenderit, ut perditorum manibus addiceret nec habere consul exilium domi suae tutum posset.

{Vat_23} Eam rem [p.], quae auspiciis constituta est;
Notissimum habemus auspicante Romulo, qui Palatium ceperat, et Remo, qui Aventinum, priusquam Roma conderetur, auspicia esse captata primumque sex vultures Remum vidisse, dein postea Romulum duodecim, atque ita et Romam conditam et ipsos reges appellatos: illum, quod prior auspicium cepisset, Romulum vero, quod maius.

Etiam inter Syllana arma vixerunt.
[De] legibus dicit Aelia et Fufia, quae non sinebant prius aliqua de re ad populum ferri quam comitia haberentur ad designandos magistratus. Saepe harum feci mentionem. Vixisse autem leges . . . dixit, quod multo tolerabilius est, quam si . . . ne modum . . . est mortuas, quod dictum ab Hortensio elevasse et pro inepto inrisisse Tullius videbatur.

{Vat_24} Fuerisne tanta crudelitate, ut delectos viros, principes civitatis, delere tua rogatione conarere.
De hoc tempore locuti sumus in oratione, quae hanc praecedit, L. Vettium, perditae . . . hominem, instinctu Vatini professum esse aput senatum se indicaturum plerosque nobilissimos viros de interficiendo Pompeio inisse coniurationem idque negotium sibi mandasse; hunc tamen Vettium in carcerem coniectum atque ibidem necatum ipsis potissimum auctoribus, qui eum ad mendacium subornassent.

C. Curionem, perpetuum hostem inproborum.
Et hunc L. Vettius nominasse inter ceteros videbatur velut mandatae in Pompeium caedis auctorem. Qui tamen Curio honorifice nunc a Tullio nominatur cum vehementer et aspere laceratus sit ab eodem in oratione, qua et ipsum et P. Clodium lacessivit.

[149] {Vat_25} Qui duos nefarios patriae proditores legibus exterminarat.
De Lucio Aemilio Paulo dicit, qui consulatum postea cum M. Marcello gessit ante annum quam bellum civile Pompei et Caesaris exardesceret. Hic igitur Paulus accusare instituerat de vi L. Catilinam et, ut quidam memoriae tradiderunt, C. Cethegum. Sed enim Catilina deficiens ab re p. se ad arma contulerat, Cethegus quoque in eadem perseveratione consumtus est.

{Vat_27} Spoliaretur beneficio et aequitate legis tuae.
Legem quidem hanc non inprobabilem videbatur P. Vatinius in tribunatu suo perrogasse, ut alterorum iudicum reiectio fieret. Sed acute detrahit ei laudem, quam de aequitate legis consequi poterat, eo scilicet, quod id egerit, ut C. Antonius, qui collega M. Tulli fuerat in consulatu, ante reus fieret accusantibus Q. Fabio Maximo et M. Caelio Rufo, quam lex Vatinia de reiectione iudicum perferretur, ut posset aequissimo iudicio reus Antonius privari, cum praesertim esset illi Vatinius idem adfinitate coniunctus: filiam M. Antonii fratris eius habuerat in matrimonio.

{Vat_29} Illo ipso anno, quo lex lata est de pecuniis repetundis.
Locupletatum interversa pecunia p. et spoliatis etiam publicanis Vatinium dicit, ut ex paupertate ad summas divitias perveniret. Non sine quadam . . . in C. Caesarem, cui acceptissimus erat, eo, inquit, anno ditatus est, quo lex de pecuniis repetundis lata est, ab ipso scilicet Caesare: ut videatur et ille inpudenter Vatinio favere contra leges etiam Iulias committenti.

Cui totiens maledicas, quotiens te illi adfinem esse dicis.
Propter matrimonium videlicet Antoniae, quam Vatinius habuit uxorem. Nec ignoramus C. Caesari fuisse quandam cum illis adfinitatem; quippe M. Antonius, qui postea triumvir fuit, matre Iulia censebatur, L. Caesaris sorore.

{Vat_30} Ut in epulo Q. Arrii, familiaris mei, cum toga pulla accumberes.
De hoc et supra dictum est: epulum dedisse Q. Arrium, cui epulo solus Vatinius atratus, hoc est cum toga pulla interfuerit, cum solerent adusque tempus balnearum atrati esse, postea vero candidiorem habitum sumere. Sed occurrebat illud, ut Vatinius diceret eapropter se in tristiore habitu perseverasse, ne ratae viderentur supplicationes, quas decerni postulaverat C. Pomptinus rebus in Gallia prospere gestis, cum etiam triumfum peteret, quem honorem obtinere non potuit impedientibus amicis C. Caesaris, qui omnem laudem pacis atque victoriae studebant [150] ad neminem alium nisi ad Caesarem pertinere. Igitur ne Vatinio hoc prodesset . . . idcirco se atratum fuisse, ne supplicationes nomine C. Pomptini ratas habuisse et festa facie religiosas probasse videretur, occurrit e diverso Tullius non oportuisse etiam illo convivii tempore a ceterorum habitu dissentire, ne coetus epulantium unius veste lugubri contaminaretur.

{Vat_33} Postulatusne sis lege Licinia [et Iunia].
Crimine de sodaliciis Vatinius coeperat accusari, de quo puniendo iis legibus cavebatur.

Appellarisne tribunos pl., [ne] causam diceres.
Argumentum conscientiae invenit, . . . quam iudicio probare nihil ab se contra leges esse commissum. Vigilantissime praeterea non collegium tribunorum, sed tantummodo P. Clodium dicit ab eo appellatum, quoniam diffideret scilicet auxilio ceterorum et in uno spem haberet, qui etiam confessis criminibus opitulari soleret.

{Vat_34} Num quis reus in tribunal sui quaesitoris escenderit [eumque] vi deturbarit, subsellia dissuparit, urnas deiecerit.
Haec facta sunt, cum reus esset de vi P. Vatinius accusante C. Licinio. Nam cum praetor C. Memmius quaesitorem sortito facere vellet et Vatinius postularet, ut ipse [et] accusator suus mutuas reiectiones de quaesitoribus facerent - ipsius etenim Vatinii lege, quam tulerat in tribunatu, non satis aperte neque distincte apparebat, utrum sorte quaesitor esset deligendus an vero mutua inter adversarios facienda reiectio - conspirati quidam pro ipso Vatinio inmissi tribunal conscenderunt et sortes, quae intra unam continebantur, dispergere adgressi sunt. Atque ita effectum est gratiose per P. Clodium, ut omnia secundum voluntatem suam Vatinius obtineret.

Iudices quaestionum.
Eosdem et quaesitores nominabant, praepositos scilicet et ipsis iudicibus, quorum certus numerus de causa pronuntiare debebat.

{Vat_35} Ut legati ex eius ordinis auctoritate legarentur.
. . . Nullo iure Vatinium dicit in legationem esse profectum, cum soleat hoc a senatu peti, ut praesides provinciarum possint quos velint amicos suos habere [151] legatos; hunc igitur summa inpudentia non auctoritatem senatus expectasse, sed quodam iure privato tantam licentiam sibi depoposcisse.

Ut non nuntios pacis ac belli, non oratores, non interpretes.
Haec et reliqua usque ad finem copiosissimam habent . . . varie describto legationis officio, ut hoc idem munus in omnibus recognoscas.

{Vat_36} Post idem fecit in duobus prodigiis Clodius.
In consulibus Pisone et Gabinio scilicet. ... in invidiam P. Vatinii confertur, quasi huius temeritatis ipse Clodio dederit exemplum.

Neminem tribum Sergiam perdidisse.
Haec enim constabat ex Sabinis et Marsis et Paelignis; quae suffragium tamen pro Vatinio, tribuli suo, non tulit. Et hoc ait Tullius pro gravissimo iudicio habendum, ut ab iis potissimum repulsam meruerit, quorum praevalere suffragio debuisset, nisi iuste omnibus displiceret.

{Vat_37} Cum ego legem de ambitu tulerim.
Hac lege, quae auctoribus M. Cicerone et C. Antonio de ambitu lata est multo severior quam fuerat ante Calpurnia, L. etiam Murena causam dixerat. Contra quam tamen P. Vatinium fecisse arguit, cuius ipse legibus in tribunatu quamvis contra auspicia latis tamen obtemperasse videatur.

{Vat_38} C. Caesarem Aquileiae, cum de quibusdam esset mentio facta, dixisse C. Alfium praeteritum permoleste tulisse.
Et hic tr. pl. actiones C. Caesaris consulis contra M. Bibulum obnixe adiuverat; qui repulsam meruit in praeturae petitione.

Graviterque etiam se ferre praetorem aliquem esse factum, qui a suis rationibus dissensisset.
Domitius Calvinus praetor fuerat designatus, qui cum tribunus pl. esset, C. Caesari constantissime repugnaverat.

Illum respondisse Vatinium in tribunatu gratis nihil fecisse.
Vehementer . . . iudicatum id [ab] ipso C. Caesare de indignitate P. Vatinii, ut eum iustissime repulsam tulisse is etiam pronuntiaverit, qui ei maximam gratiam debuit, ob tribunatum videlicet, in quo se Vatinius emancipaverat Caesaris voluntati. Summae igitur aequitatis hanc repulsam facit, quae nec C. Caesari displicuerit.

{Vat_40} Ab illa taeterrima furia productus.
A P.Clodio, cum reum ...Vatinius, qui adversus Milonem testimonium diceret, quod habuisse armatos videretur eo tempore, quo Cicero restitutus est. [152] Sed hoc . . . graviter in Vatinium retorsit, quod oblitus inprobitatis pristinae Milonem nunc laudaverit nuper suo testimonio lacessitum.

{Vat_41} Labeculam.
Notabile .... Sic tamen veteres et aetatulam et nubeculam dixerunt. Sed hic consultius per deminutionem dixit, quam . . . dicere maluisset: ut Milonis tam consummatam et invictam virtutem proferat, quae non possit abiecti hominis obtrectatione maculari.

Cum [in] re p. administranda Tito Annio cum P. Sestio consiliorum societas fuerit.
Mire complexus est causam duorum, Milonis et Sesti, eam per omnia simillimam fuisse, ut cum Vatinius laudaverit Milonem, nunc inpudenter contra P. Sestium testimonium dicat, qui ab rebus gestis collegae sui Miloni nulla in parte dissenserit nec patiatur hoc ratio veritatis id in hoc accusari, quod in Milone laudatum sit.

Dixerisne in eum testimonium de vi, quem negaveris reum omnino de vi fieri debuisse?
. . . Evertit funditus auctoritatem testimonii eius, qui sibi repugnantia dixerit, quod est vitium in teste praecipuum.

[IN VATINIUM] EXPLICIT.

Pro Plancio


Attalus' home page   |   10.03.10   |   Any comments?